In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

te hoc anno esse moriturum!\' si, quando morimur, de carceribus corporum liberamur secundum illud testimonium, quod male interpretantur heretici: educ de carcere animam meam, quomodo nunc pseudoprophetae pro supplicio mors inrogatur? sed et hoc notandum, quod Hieremias a pseudopropheta passus iniuriam necdum ad se facto sermone domini silet, postea uero missus a domino audacter arguit mentientem et mortem propinquam quntiat.

quodque in mense \'septimo\' mortuus est. qui semper interpretari solent \'requiem\' sub hoc numero demonstrari, forsitan eum idcirco mense \'septimo\' mortuum mentientur, ut de malis corporis liberaretur iuxta illud. quod scriptum profuerunt: \'mors uiro requies\'. nos autem nouimus corpora credentium templa esse dei, si tamen spiritus sanctus habitet in illis.