In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 27,16.17 (34, 18) )Et ad sacerdotes et ad populum istum locutus sum dicens: haec dicit dominus: nolite audire uerba prophetarum uestrorum, qui prophetant uobis dicentes: ecce uasa domini reuertentur de Babylone nunc cito; mendacium enim prophetant t uobis b is. — hoc, quod posuimus \'nunc cito\', in LXX non habetur et illud, quod sequitur: — nolite audire eos, sed seruite regi Babylonis, ut uiuatis! quare datur haec ciuitas in solitudine?

Post gentes autem et regem sacerdotibus loquitur et populo, quia iam prophetis supra interitum nuntiauerat dicens: ut eiciam uos et pereatis tam uos quam prophetae, qui uaticinantur uobis. loquitur autem eadem, quae locutus fuerat regi et gentibus, ne audiant uerba prophetarum suorum et dicant uasa templo domini reportanda iam nunc, quae cum Iechonia principibusque et matre eius fuerant asportata, monetque, ut deseruiant regi Babylonis et uiuant et ciuitas sponte subiecta nequaquam tradatur incendio. et in hoc clementia domini leniori poenae tradere, ne sustineant grauiorem.