In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

quaeritur quoque, quomodo Ioiaeim, rex Iuda, parui imperii et debilitati et iam iamque perituri, mittendi in Aegyptum habuerit potestatem et inde Uriam educere. quod facile soluitur, si consideremus eum a rege Aegypti Nechao principem constitutum. tutum et hanc prophetiam factam esse in principio regni eius.

quamquam autem Hieremias domini adiutorio liberatus sit, tamen et illi reputatur in mercedem, per quem prophetam suum dominus liberauit, Achicam uidelicet, filio Saphan, quod in posterioribus lecturi sumus, quando de cisterna luti Abdamelech spadonis consilio atque praesidio Hieremias de mortis periculo liberatur.