In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

ad quod breuiter respondendum nequaquam dei sciri posse iudicium, dum eadem causa eademque sententia alius punitur et alius liberatur; nisi forte hoc respondere possimus, quod Urias in condemnationem et accusatorum et populi trucidatus sit. Hieremias autem reseruatus iudicio dei, ut reliquiis infelicis populi praedicaret et eos retraheret ad paenitudinem. quod quidem et in apostolorum Actibus legimus Iacobum apostolum [*]( 2 *Hier. 26 (33), 22 12 cf. Hier. 26 (33), 16. 17 21 cf. Act. 12, 2 ) [*]( 1 Elnathan v cum Vulg. elnatham LMA V elnatam P 2 achabor MAPv achbor V 3 deinde A V adduxerunt V 4 ioachim MAVP,La.c. 5 proicit Ma.c. 6 ignobiles La.c. uerumtamen] igitur Vulg. manus Acbicam] manac haiam P magnus Ahicam v achiani Lp.r.Ma.c. aicham (i s. «.) A Ahicam Vulg. ’Αχειϰάμ LXX; cf. p. 331, 18 filius P 7 safan MAP eratJ fuit Vulg. 8 manus Ap.c.,v cum Vulg. interfeceret La.c. interficerent MAVPv cum Yulg. cur om. V 9 semel V,MAp.r. cum OD semeiae cet.; cf. p. 329, 20 cariathgarim Mp c- cariathiari* V qui add. A & add. P que V,Aa.c. 10 prophetauerit V prophetaret P.Ap.c. fugeret La.c. in add. MAp.c.m3.v 11 quia P certe om. P 12 non] nunc P priori codd. (eorr. L; cf. p. 246, 9. 289, 13. 321, 3) v 13 principiumque V seniorum] se suorum V 15 scire P 17 possumus Ap.c.m3,v 18 pr. et om. v accusationem (i s. u. m2) M causationē Ap.c.m3 alt. et om. MAp.c. 19 reliquis VP . infelices Ma.c. 20 retraheret] traderet V penitudinem T plenitudinem P 21 actibus—apostolum s. u. L.: )

331
statim Herodis pertulisse sententiam et martyrio coronatum. Petrum autem et ceteros apostolos doctrinae domini reseruatos.

et animaduertenda constantia prophetalis, quod ne de Aegypto quem retractus Urias mutauerit sententiam, sed uidens sibi intentari mortem nihilominus sit locutus, quae praeceperat dominus. quodque timuit et fugit et ingressus est Aegyptum. non infidelitatis: sed prudentiae indicium est, ne frustra nos offeramus periculis. alioquin et dominum saluatorem de manibus persequentium lapsum legimus et praecipientem apostolis: cum uos persecuti fuerint in hac ciuitate, fugite ad aliam!