In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

qui autem uerbum dicturus est domini, debet stare cum Mosi et audire cum psalmista: qui statis in domo domini, in atriis domus dei nostri. et praecipitur illi, ut loquatur ad omnes ciuitates Iuda, licet \'ciuitates\' LXX non transtulerint, ne indecorum forte uideretur in atrio domus domini loqui ad urbes, quae coram non erant; sed quando ad populos et ad ciues loquitur, ipsis ciuitatibus loquitur. pulchre autem stat in atrio atque uestibulo templi domini, ut per occasionem orationis domin et adorandi eum sermones prophetae audire cogantur.

\'nolii, inquit, \'subtrahere uerbum; licet triste sit, licet aduersum te audientium rabies concitetur, tamen dicito, quod tibi impe ratum est, non formidans persecutiones eorum, qui aduersum te concitandi sunt, sed domini iubentis imperium!

\' forsitan [*]( 1 *Hier. 26 (33), 3 3 cf. Hier. 25, 1 4 Hier. 25, 1 6 *Hier. 26 (33), 1 8 cf. p. 248. 11. 300, 6 11 cf. Deat. 5, 31 12 Ps. 134, 2 14 Hier. 26 (33), 2 *Hier. 26 (33), 2 19 Hier. 26 (33), 2 23 *Hier. 26 (33), 3 ) [*]( 1 mali] mala F 2 malitiam Vulg. 3 hoe Pa.c. superior] prior Ap.e.m2 priorej superiore Ap.c.m2 4 pr. facta ont. f ioachim MAP,La.c. ioacim F 6 ioiachim La.c.; de cet. cf. Iin. 4 7 dicens L. om. cet. v 9 rege] ut add. s. u. m3M 10 postea] postera P posteriora) postea Ma.c.m3 priora add. M ante M uerbum ante A 11 moyse MAVPv 14 tranatulerunt V indecorem Pa.c. 15 atriis A 16 populam v 18 occansionem La.c. 19 sermonis V,MAa.c. 21 tej & M 22 qae Mp.c. 23 coscitande Mp.c. iubentes La.c. imperio P si add. e forsitant La.c. ) [*]( LIX. Hieron. in Hierem. ) [*]( 21 )

322
inquit, audiant et conuertantur. uerbum ambiguum \'forsitan\' maiestati domini non potest conuenire, sed nostro loquitur affectu. ut liberum homini seruetur arbitrium, ne ex praescientia eius quasi necessitate uel facere quid uel non facere cogatur; non enim ex eo, quod deus scit futurum aliquid, idcirco futurum est, sed quia futurum est, deus nouit quasi praescius futurorum.