In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 25,32. 33 (32,18.19) )Haec dicit dominus exercituum: ecce afflictio — siue malum — egredietur de gente in gentem et turbo magnus — siue tempestas — egredietur a summitatibus — siue extremis — terrae. et erunt interfecti domini — siue uulnerat a domino — in die illa a summo terrae usque ad summum eius; non plangentur et non colligentur neque sepelientur; in sterquilinium super faciem terrae iacebunt.

Erubescant, qui uim scripturae sanctae facere conantur in bonam partem ea, quae comminationis plena sunt, disserentes. de hoc autem loco puto dixisse et dominum: consurget gens aduersum gentem et regnum contra regnum et cetera, quae in ipsa euangelii sententia continentur. intellegamus autem haec facta iuxta historiam.

quando a rege Babylonio cunctae nationes in circuitu subiugatae sunt et imperium eius sensere crudele, uel iuxta prophetiam longo post tempore in consummatione mundi futura. dicunturque interfecti a domino, non quod dominus ipse percutiat, sed quo in interitu pessimorum uoluntas et imperium domini conpleatur.

[*]( 25,34. 35 (32,20.21) )Ululate — siue iubilate —, pastores, et clamate et aspergite uos cinere, optimates gregis siue plangite. arietes ouium —, quia conpleti sunt [*]( 4. 5. 6 *Hier. 25 (32), 32 (18) 7 *Hier. 25 (32). 33 (19) 14 *Luc. 21, 10 23. 25 *Hier. 2-5 (32), 34 (20) ) [*]( 1 domino suppleui coII. LXX xυρίῳ, om. codd. v 2 omne La.c. 4 egreditur MFP,LAa.c. a gentem] te Ma.c.m2 egreditur LMV,Aa.c. 6 samitatibus V 8 a summo] assumo V sumum F 10 sepellientur MA 11 erubiscant La.c. 12 plana L 14 consurgit LMAa.c. aduersus APv 15 ipsius v continetur La.c.Mp.c. 18 iaxta] hanc fnc s. u.) A longe P 19 consamatione P futara A dicunturquae La.c., (quae exp.) M d. qui V 20 quo Mp t. 21 quod P.Ap.c.v interitum MAVP imperio F 24 aspargite P optimate Ma.c.m2 greges LMAa.e. )

318
dies uestri. ut interficiamini, et dissipationes uestrae et cadetis quasi uasa pretiosa — siue quasi arietes electi —. et pe r ibit fuga a pastoribus et s a saluatio ab optimatibus — siue arietibus — gregis.

Notandum, quod in hoc tantum loco LXX \'iubilum\' in malam partem posuerant. pro quo alii interpretes \'ululatum\', ut in Hebraeo scriptum est, transtulere. inter pastores et arietes siue optimates gregis ista distantia est, quod pastores rationalium sunt. arietes autem et optimates referantur ad diuites, qui et ipsi pars gregis appellantur.

quodque infert: conpleti sunt dies uestri, ut interficiamini, tunc conplebuntur dies eorum, quando fuerint peccata conpleta. et dispergentur et cadent sicut uasa pretiosa, ut confracta non ualeant instaurari et, quanto ante fuere pretiosa, tanto maius eorum in confractione sit damnum; siue quasi arietes electi, ut pinguis hostia sit deuorare cupientium.

peribit, inquit, fuga a pastoribus, quando non egerint paenitentiam. denique dicitur ad Phariseos: genimina uiperarum, quis ostendit uobis fugere ab ira uentura? et in Psalmis legimus: periit fuga a me. et saluatio, inquit, ab optimatibus gregis siue arietibus; ard ϰοινού subauditur peribit\'.