In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*](25. 26 a (32,12 a) )Et cunctis regibus aquilonis de prope et de longe. Quia Persidis et Babylonis, Aelam atque Medorum enumerauerat regiones, nunc generaliter ponit omnes reges aquilonis, qui prope sunt et longe. Pro \'aquilone\', qui Hebraice dicitur \'safun\', LXX uertere ἁϕϕηιώτην, quem nos \'subsolanum\' possumus dicere.