In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 25, 25 b (82,11) )Et cunctis regibus Aelam cunctisque regibus Medorum. Ex eo, quod Zamri sequuntur Aelam regesque Medorum, arbitramur et Zamri regionem esse Persidis, nisi forte ex eo, quod praecessit Arabia, et hi reges solitudinis accipiendi sunt. Aelam autem regio Persidis trans Babylonem: unde et Aelamitae, Medi quoque atque Persae, a quibus capta et destructa est Babylon; et ipsi enim meracum calicem Alexandro, rege Macedonum. propinante potarunt.