In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 25, 14 )Quia seruierunt eis, cum essent gentes multae et reges magni; et reddam eis secundum m opera eorum et secundum facta manuum suarum. Hoc in LXX non habetur. significat autem, quod non solum contra Babylonem prophetauerit Hieremias, sed et contra ceteras gentes, quae in Babylonio fuere exercitu et contra domini populum dimicarunt.

denique in sequentibus dicitur contra Aegyptum et Philistiim et Moab et Ammon et Idumeam. et Damascum et Cedar et regna Asor et Aelam et ad extremum contra Babylonem terramque Cbaldeam.

[*]( 25,15-17 (32,1-3) )Quia sic ait dominus deus Israhel ad me: sume calicem uini furoris — siue meri — huius de manu mea et propinabis de illo cunctis gentibus, ad quas ego mittam te; et bibent et inebriabuntur — siue uoment - et insanient a facie gladii. quem ego mittam inter eos. et accepi calicem de manu domini et propinauicunctis gentibus, ad quas misit me dominus.