In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 25,11 b-13 )Et sentient omnes gentes istae regi Babylonis septuaginta annis. cumque impleti fuerint anni septuaginta, uisitabo super regem Babylonis ei super gentem illam, dicit dominus, iniquitates eorum et super terram Chaldaeorum et ponam illam in solitudines sempiternas. et adducam super terram illam omnia uerba mea, quae locutus sum contra eam, omne. quod scriptum est in libro isto, quaecumque prophetauit Hieremias aduersum omnes gentes.

Sicut Hierusalem post septuaginta annos recipit pristinos habitatores et expletis suppliciis, quia oboediuit sententiae dei, felicitate pristina fruitur, sic rex Babylonis, quia elatus est in superbiam et suarum arbitratus est uirium, quod regnauit in gentibus, et non domini uoluntatis, Medis Persisque uenientibus destruetur.

denique usque hodie urbis Babylonis reliquiae tantum manent et posuit illam dominus in solitudinem sempiternam et [*]( 4 Ioh. 5, 35 5 *Ps. 118, 105 6 *Hier. 25, 11 8 cf. Hier. 17, 11 21 cf. I Tim. 3, 6 ) [*]( 1 male Va.c. 2 populus V lOiste F 11 alt. LXXta anniP cum Vulg. LXX 3IV (— lin. 19) 13 iniquitatem Vulg. 14 chaldeorum M,La.c. 16 eum P 18 aduersus M 19 recepit FP 20 suplieiis La.c. obidiuit La.c. oboediit MAV oboedit P scientiae A 21 perfruitur v babilonis P (= lin. 24) quia (sed s exp. uidetur m2) L qui ODFMAVPv eleuatus Ap.c.m3 superbia P 22 oirum P 23 uoluntates P,Ma.c. me dispsisq; P distruetur PXMa.c. 24 axbs Ma.c. 25 ds :V inpiebit M: ) [*]( LIX. Hieron. ia Hierem. ) [*]( W )

306
impleuit omnia uerba, quae in istius ipsius prophetae uolumine continentur. nam in consequentibus, quae mala passura sit Babylon, Hieremiae sermo describit.