In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

et inprecatio eorum aeterna damnatione conpleta est: sanguis eius super nos et super filios nostros! foderant enim Christo foueam et dixerant: auferamus eum de terra uiuentium! qui tantae erga eos misericordiae fuit et stetit in conspectu patris, ut loqueretur pro eis bonum et auerteret indignationem illius ab eis, ut in cruce quoque diceret: pater, ignosce eis! quod enim faciunt, nesciant.