In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

In typo quidem saluatoris haec a populo Iudaeorum Hieremias uniuersa perpetitur, qui postea Babylonio ueniente uastantur; sed plenius atque perfectius conplentur in Christo. et urbe subuersa Romano gladio trucidati sunt non ob idololatriam, quae eo tempore non erat, sed ob interfectionem filii dei, quando cunctus simul populus conclamauit: tolle, tolle talem; non habemus regem nisi Caesarem!