In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

Praecepit dominus, ut nequaquam \'oneris\' et \'ponderis\' et \'assumtionis\' sermo diceretur in populo, sed \'responsionis\' et \'uerbi dei\'. quod quia populus implere contemserat, ipsum uerbum interpretatur super eis et dicit: (quoniam dixistis. quod nolui, et hoc, cum saepe prophetas mitterem et iuberem, ne diceretis. propterea sermonem uestrum assumtionis, oneris et ponderis in nobis opere conplebo; assumam quippe uos et tollam atque portabo et allidam [*]( 2 *Matth. 12, 37 5 *Hier. 23, 37 8 *Hier. 23, 30—38 10. 12 *Hier. 23, 33 13 *Hier. 23, 39 17 cf. Hier. 23, 36. 35 ) [*]( 2 iustiticaueris MP condemnaueris P,Ma.e. 4 peruertistis F,Mp.c. cum Vulg. uerbam dni Z 6 respondet P 7 sin Ap.c. 12 adsumptio V 13 assammam V portans et derelinquam uos in mg. m3 MA, om. eet. derelinquam] proieiam v 16 et] in add. AP,Mp.c.m2 cum Vulg. aeternam] sempiternam D 17 obliuioni Z praecipit Z 18 pondua V alt. et om. V aermo om. V sermo-responsionis om.R dicetur Z 20 contemserat (sic semper fere Lp.c.)] -tempserit ZF tempserat cet. eos Ap.e.m2 et om. F 21 dii F quod] quo O,Dp.c. 22 diceretis eis (pt. is s. u. m2) 3f dicereteis A dicerent eis P disceretis F 23 oneris om. MAVP 24 adlidam (ad s. u.) M )

293
ac de sublimibus in terram corruere faciam — non solum autem uos, sed et urbem uestram, quam dedi patribus uestris — et dabo\', inquit, (in opprobrium et ignominiam sempiternam, quae numquam obliuione delebitur\'.

hoc autem et tempore Babyloniae captiuitatis factum esse nouimus; sed plenius atque perfectius post saluatoris passionem resurrectionemque completur, quando locutus est dominus: relinquetur nobis domus uestra deserta, et usque ad finem eius sententia permanebit.