In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*](23,36 b—40 (37-40) )Et peruertitis uerba dei uiuentis, domini exercituum, dei nostri. haec dices — siue dicetis — ad prophetam: quid respondit tibi dominus et quid locutus est dominus?

si autem onus domini dixeritis — hucusque in LXX non habetur: et sequitur: propter hoc haec dicit dominus in u s: quia dixistis sermonem istum : onus - siue assumtio — domini et misi ad uos dicens: nolite dicere onus — siue assumtionem — domini, propterea ecce ego tollam — siue assumam — uos portans et derelinquam uos et ciuitatem, quam dedi nobis et patribus uestris, a facie mea et dabo uos in opprobrium sempiternum et ignominiam aeternam, quae numquam obliuione delebitur.