In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 18,16 )Ut fieret terra eorum in desolationem et in sibilum sempiternum; omnis, qui praeterit per eam, obstupescet et mouebit caput suum. \'Et quia dereliquerunt,\' ait, \'cultum dei et prauas idololatriae semitas sunt secuti, propterea terra eorum redacta est in solitudinem et in miraculum omnium sibilumque, ita ut, qui terram quondam et urbem florentissimam uiderint in desertum et cineres esse conlapsam, ammirentur et stupeant et animae confusionem gestu corporis indicent:\' hoc est enim mouere caput et stuporem mentis sibilo demonstrare.

quod plenius et rectius post aduentum domini intellegimus esse conpletum, quando nullus Iudaeorum terram quondam et urbem sanctam ingredi lege permittitur, sed cum ad planctum uenerint, mirantur et deflent uaticinia prophetarum opere completa.

[*]( 18, 17 )Sicut uentus urens dispergam eos co ram inimico - siue inimicis —: dorsum et non faciem [*]( 2 *Hier. 18, 15 4 Ioh. 14, 6 25 *Hier. 13, 17 ) [*]( 1 pingentes V suis j & add. s. u. A 3 eis Pa.c. in M reliquit V 4 eumj illam v diis codd. (corr. L) v 6 dereliquit V,MAa.c. 9 infertur poena] infert eis poena Ap.c.m3 paena MV, (alt. a ex e) P 11 praeterierit V cum Vulg., (alt. er s. u.) MA praeteriit P 12 obstnpiscet La.c. obstupescit P,Aa.c. 13 di s. u. L idolatriae MAP.La.c. idolatrice V 14 sicuti Ma.c. 15 terram] urbem V quondam eras. A (= lin. 21) condam V 16 urbem] quoada add. s. u. A (= hn. 21) tioiderant P cineris (pr. i ex e) M cinere v 19 sibilum M silentio e 21 quandam Y lege s. u. L 22 pennittetur Ma.c. plantum La.c. defluent P ) [*]( 15* )

228
ostendam eis in die perditionis eorum. Usque hodie sententia dei permanet in Iudaeis; in toto orbe dispersi sunt coram inimico diabolo uel inimicis daemonibus et, cum diebus ac noctibus in synagogis satanae innocent nomen dei, dorsum et non faciem suam ostendit eis deus. ut intellegant eum semper recedentem et numquam ad se uenientem.

dies autem perditionis Iudaicae omne tempus est post passionem saluatoris usque ad consummationem saeculi, ut, postquam subintrauerit plenitudo gentium, tunc omnis Israhel saluus fiat.

[*]( 18, 18)Et dixerunt: uenite et cogitemus contra Hieremiam cogitationes! non enim peribit lexa sacerdote neque consilium a sapiente nec sermo a propheta; uenite et percutiamus eum lingua et non attendamus ad uniuersos sermones eius!

Ista et tunc Iudaeorum contra Hieremiam siue dominum saluatorem et hodie hereticorum contra seruos eius cogitatio est, ut calumnias struant et sanctos uiros accusatione praeueniant nec cogitent, quid illi ueritatis loquantur, sed quid ipsi struant mendacii; iactant enim in sacerdotibus et in sapientibus et pseudoprophetis suis legem dei et consilium et eloquium permanere dicente scriptura: in peruersam animam non intrabit sapientia.

[*]( 18,19 22 a )Attencle, domine, ad me et audi nocent aduersariorum meorum! numquid redditur pro bono malum, quia foderunt foueam animae meae? recordare, quod steterim in conspectu tuo. ut loquerer[*]( 4 cf. Apoc. 2. 9. 3, 9 8 cf. Rom. 11, 25. 26 21 *Saj.. 1. 4 )[*]( 2 iaiaeos codd. (corr. L) 3 diabulo P 4 sinagogis P 6 ueniente Ma.c. 7 post (t s. u.) L, om. Y 8 consummationem] finem v 8 utj & Pa.t. 10 alt. et s. u. L, om. V contra] aduersus v 11 periuit Ma.c. a] ad 3fa.r. 12 alt. aj ad Ma.T. 13 pr. et om. M eum] in add. v 14 intendamus (in s. U.; d ex t) M 17 calumnia V instraaat P accussatione A accusationem F causatione P 18 cogitant Aa.c.m2 inatruant MAVP 19 alt. et] in add. Mv 20 et consilium dei v -21 intrauit Pa.c. introiuit V 23 et audi om. V 24 numqa:t La.c. 26 loquerer-auerterem r. u. L )

229
pro eis bonum et auerterem i indignationem tuam ab eis.\' propterea da filios eorum in famem et absque eos in manus gladii; fiant uxores eorum absque liberis et uiduae et uiri earum interficiantur morte, in ue nes corum confodiantur gladio in proelio, audiatur clamor de domibus eorum!

In typo quidem saluatoris haec a populo Iudaeorum Hieremias uniuersa perpetitur, qui postea Babylonio ueniente uastantur; sed plenius atque perfectius conplentur in Christo. et urbe subuersa Romano gladio trucidati sunt non ob idololatriam, quae eo tempore non erat, sed ob interfectionem filii dei, quando cunctus simul populus conclamauit: tolle, tolle talem; non habemus regem nisi Caesarem!

et inprecatio eorum aeterna damnatione conpleta est: sanguis eius super nos et super filios nostros! foderant enim Christo foueam et dixerant: auferamus eum de terra uiuentium! qui tantae erga eos misericordiae fuit et stetit in conspectu patris, ut loqueretur pro eis bonum et auerteret indignationem illius ab eis, ut in cruce quoque diceret: pater, ignosce eis! quod enim faciunt, nesciant.

manifesta transcurnmus, ut in obscurioribus immoremur nequaquam deliramenta quorundam et captiuitatem caelestis Hierusalem interpretantes, sed perspicuam historiam et manifestissimam prophetiam omni uerborum et sensuum confidentia persequentes. [*]( 12 *Ioh. 19, 15 14 Matth. 27, 25 16 *Hier. 11, 19 19 ♦Luc. 23, 34 ) [*]( 2 fame P famam v 6 praelio MVP 7 tipo V typum r heremias A 8 apniente 3. u. L 10 idolatriam YPMp.r. 11 interfectione V 12 simul om. V 13 regem non habemus v et om. V 14 sanguis i5 L 15 foderunt VP enim] in add. V 16 diierant VP 17 tanta P misericordia P et stetit] ut stans v 18 nt om. v etI ut v 19 illius] suam v 20 nesciunt s. u. m2 M transcucurrimus L,MAa.c 21 abaeorioribus P 22 quorondam Ma.c. 23 perspicuam] J p spatiosam 8. M. m3 A hystoriam P 24 et] id est Aa.c.m3 sensam APa.c. confidentia P )

230

[*]( 18,22 b. 23)Adduces enim super eos latronem r repente. quia foderunt foueam, ut caperent me, et laqueos absconderunt pedibus meis. tu autem, domine, scis omne consilium eorum aduersum me in mortem,: ne propitieris iniquitati eorum et peccatum eorum a facie tua non deleatur; fiant corruentes — siue inpingentes — in conspectu tuo, in tempore furoris tui abutere eis siue fac in eis!