In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*](23, 25—27 )Audiui, quae dixerunt prophetae prophetantes in nomine meo mendacium atque dicentes: somniaui, somniaui—siue uidi somnium—. usquequo istud i n corde est prophetarum uaticinantium mendacium et prophetantium seductiones — sine uoluntate-s — cordis sui? qui uolunt — siue cogitant — facere, ut obliuiscatur populus meus nominis mei propter somnia eorum, quae narrat unusquisque ad proximum suum, sicut obliti sunt patres eorum nominis mei propter Bahal siue in Bahal.

Quia superior titulus contra prophetas est sine ad prophetas, quos perspicue pseudoprophetas intellegimus — [*]( 1 Am. 9. 2. 3 8 Ps. 138, 12 16 *Hier. 23, 25 19 *Hier. 23, 26 19. 23 *Hier. 23, 27 24 *Hier. 23. 9 Hier. 23, 9 ) [*]( 1 discenderant P 2 meae ducet 0,Ba.c. 3 descenderint Ta.c.m2 in] ad v traham V 6 profundum T 8 superiore OTR superiori DAVP. Mp.c.v; cf. p. 238, 12 psalmo] ait add. s. u. M ait om. V,Mp.r. 12 nrc BMa.c. 13 esse sermones b loqaantur V 16 alt. somniaui add. s. u. m2 D, om. cet. v (cf. 286, 12) uide Ma.c. 17 est in corde v cum Vulg. uatiginantium Ma.c.m2 (= p. 286, 14) 18 seductiong (- add. m2) T 19 uolnptates P siue] seque (qae s. u. m2) T 20 utj k\' P 21 narrant V.Dm2,MAa.r. 25 speudepr. T )

286
sunt autem multa genera prophetandi. quorum unum est somniorum, quale fuit in Danihel —, idcirco et ad eos prophetalis sermo dirigitur, qui credunt somniis et omnia, quae cernunt, putant reuelationem esse diuiuam. quae proprie sanctis et seruis dei aperitur. quodsi legimus Pharao et Nabuchodonosor impios reges uidisse somnia, quae uera fuerint. non eorum fuit meriti. qui uiderunt. sed ut per occasionem eorum sancti uiri Ioseph Danihelque clarescerent et dura corda atque indomabilia tyrannorum propria conscientia sentirent domini maiestatem.

sunt hodieque somniatores in ecclesia, et maxime in nostro grege, qui errores suos domini iactant prophetiam et crebro ingerunt: somniaui, somniaui; quos corripit dominus dicens: \'usquequo istud in corde est prophetarum uaticinantium mendacium et prophetantium seductiones cordis sui?

hoc autem faciunt. ut, quomodo antiquus populus, qui de Aegypto egressus est, oblitus est nominis dei, sic et posteri eorum obliuiscantur mei\'. huiuscemodi autem prophetatio non est in nomine domini, sed in nomine Bahal. quod proprie idolum Sidoniorum est siue Babylonium et uicino nomine appellatur Bet.

[*](23 28. 29 )Propheta, qui habet somnium, narret somn soium et, quihabet sermonem meum, loquatur uatur sermonem meum uere! quid paleis ad triticum ?. dicit[*]( 2 cf. Dan. 2, 1 5 cf. Gen. 41, 1. Dan. 2. 1 8 cf. Ezech. 2, 4 12 Hier. 23, 25 13 *Hier. 23. 26 )[*]( 1 est om. P 2 somnium Mp.c. somniarum P daniale P Daniele v et om. r 3 somniis om. T 4 cernant P 5 apperitur TD lege- mas P nabucod. P 6 impius P 7 ut] & R per] super K pro y occasionem Va.r. eorum occasionem v 9 thyrannorum M constientia M 10 hodie quoque v 11 iactent F [.rophetia P 12 alt. somniaui om. P somnia F 18 est in corde v prophetantium v 14 mendantium P et om. M 15 seductionis Aa.c. seduetione V 16 antiquis Ra.c. antiquos Ma.c. qui om. MA est eras. MA 17 posterior Ma.r. me Md 19 sydoniorum DA 20 uicino RAVP uitino Ma.c.m2 uieiai OTF,Da.c.m2 behel M, (hel in ras.) A beher V beel P 23 trittcum M (semper) . )

287
dominus; numquid non uerba mea sunt sicut ignis, ait dominus, et quasi malleus — siue securis — conterens p petram? Eorum est exponere somnium, qui dei merentur habere sermonem et dicere: \'haec dicit dominus\', quibus locutus est dominus, in quibus ueritas est et non mendacium fraudulentum.