In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*](23, 23. 24 )Numquid deus e uicino ego sum, dicit dominus, et non deus de longe? si occultabitur uir in absconditis, et ego non uidebo eum?, dicit dominus; numquid non caelum et terram ego impleo?, ait dominus. LXX: deus appropinquans ego, dicit dominus. et non deus de longe. si abscondetur homo in a absconditis, et ego non uidebo eum?, dicit dominus; numquid non caelum et terram ego impleo?, dicit dominus.

Aquila et Symmachus similiter interpretati sunt: numquid deus de propinquo — siue uicino — ego sum et non deus de longe? LXX uero et Theodotio sensu uertere contrario, ut dicerent: deus appropinquans ego. dicit dominus, et non deus de longe, quod scilicet superiores asserant deum non tantum uicina, sed et ea, quae longe sunt, cognoscere nec praesentia, sed futura conspicere; isti uero ubique deum aestiment esse praesentem nec aliquem esse locum, ubi non assit deus. omnibus enim et praecipue sanctis appropinquat deus, quomodo si uestimentum adhaereat cuti; peccatores autem longe recedentes ab eo peribunt.

hunc sensum et in psalmis legimus: quo ibo ab spiritu tuo et a facie tua quo fugiam? si ascendero in caelum, tu illic es; si descendero in infernum, tu ades; si sumsero pinnas meas diluculo et habitauero in extremis maris, etenim illuc manus tua deducet me et tenebit me dextera tua. [*]( 5 Hier. 23, 23. 24 10. 11. 12 *Hier. 23, 23 21 Ps. 138, *7. *3. 9. 10 ) [*]( 1 nũqui ORa.c. putasne Vulg. aicinio V 4 (= 8) implebo V 5 ait OTR dicit DMAVP v cum Vulg. 6 absconditar OTP,Da.c m2 7 absconditos Pa.c. absconditi V 9 simmachua Pa.c. 10 siue] e add. s. u. M de add. v 12 sensum VD 14 dum R uicina] e uicino Mp.c. 16 aesti- ment AV aestimant M,Ra.c.Tp.c.,v aestimantes D, (antes in ras.) 0 ex- stiment (sic) P 17 nec] ne P absit P 18 adpropinquant Ma.r. 19 ue- stimenta M adhaereat OV adbereat TDA,Ra.c. adhereant Mp.c. adereatP 21 pr. ab O, (ex ad) T,Ma.r. a eel. v alt.quo om. V 22 es] et add. DVJfp.c. ascendero P 23 in] ad Da.c.m2,v tu ORMA, om. TDFVP sumsero T,Ra.e. -ps- cet. pinnas OTP pennas RDFMV,Ap.c. meas om. D delucalo P,Ma.c. 25 deducit P alt. tua] mea Ra.c. )

285
Amos quoque in haec uerba consentit dicens:

si descenderint usque ad infernum, inde manus mea educet eos, et si ascenderint usque in caelum, inde detraham eos; et si absconditi fuerint in uertice Carmeli, inde scrutans auferam eos. et si celauerint se ab oculis meis in profundo maris. ibi mandabo serpenti et mordebit eos. rursumque in superiore psalmo: quia tenebrae. ait. non obscurabuntur a te et nox sicut dies inluminabitur; sicut tenebrae eius, ita et lumen eius.

quod autem in prophetis crebro dicitur: \'haec dicit dominus\', propterea semper infertur, ne contemnantur quasi uerba prophetarum. sed ammoneantur iugiter dei sermones esse, quos loquuntur.