In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 23, 18 10 )Quis enim affuit in consilio domini et uidit et audiuit sermonem eius? quis considerauit uerbum illius et audiuit? Ubi nos interpretati sumus \'in consilio domini> et in Hebraico scriptum est ‛bassod’, Aquila \'secretum\'. Symmachus \'sermonem\', LXX et Theodotio \'substantiam\' siue \'subsistentiam\' interpretati sunt.

et est sensus: \'nolite credere, o uulgus indoctum, prophetis uobis falsa annuntiantibus, qui dicunt haec: locutus est dominus: pax erit uobis; non ueniet super uos malum! unde enim possunt dei nosse secreta aut quo annuntiate domini didicere consilium? quomodo ad eos diuinae dispositionis sermo peruenit?\' quidam nostrorum in hoc loco se repperisse putant, ubi dei scribatur substantia.