In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 23, 16.17 )Haec dicit dominus exercituum: nolite audire uerba prophetarum, qui prophetant uobis et decipiunt uos! uisionem cordis sui loquuntur et non de ore domini. dicunt his, qui blasphemant me — siue abiciunt uerbum meum —: locutus est dominus: pax erit uobis; et omni, qui ambulat in prauitate cordis sui, dixerunt: non uenient super uos mala.

Ne putaret se populus alienum esse a culpa, si peruersis adquiesceret doctoribus, ‛nolite’, inquit, ‛audire uerba prophetarum, qui uobis prophetant mendacium et decipiunt uos’, — par enim erit poena et magistro et [*]( 5. 6. 12 *Hier. 2:3, 15 21 *Hier. 23, 17 25 *Hier. 23, 16 ) [*]( 1 confortaaernnt Pa.c. 2 gomarra T 4 uos D absenthio P,Va.c- 6 quia a prophetis] a prophetis enim Vulg. 7 est om. V egressa est Vulg. v, ante a prophetis tr. v in] super Vulg. 8 testimoniū F,pa.c eas T 9 urbem Ma.c.Aa.c.m1 et p.c.m3 10 ut] quod P pr. et om. M aadientum OT A -ium cet. v estimationem V 12 est eras. R 13 iniquitatem propria M 15 uniuersa P 16 blasphemiam V 18 nobis] mendatifi add, P 19 locuntur V,Op.c.Aa.c.m2 et eras. A, om. Vulg. 20 plasphe- mant P (= p. 281, 2) 21 loquu∗tus P 22 ambulant V,JRa.c 23 neniant Ra.c. ueniet Vulg. 24 malum Vulg. se s. u. m3A 26 mendatio T )

281
discipulo — (non loquuntur ex ore domini, sed ea. quae in suo corde simularunt. dicunt his, qui blasphemant me\' — hereticis uidelicet atque peruersis — ‛siue qui abiciunt sermonem meum. quid dicunt?: locutus est dominus: pax erit uobis; ne timeatis dura supplicia nec uanis comminationibus terreamini; pax erit uobis atque tranquillitas et, quicquid dicimus et annuntiamus uobis, locutus est dominus: nec ueniet super uos malum, quod timetis pro mala conscientia, sed bonum, quod uobis locutus est dominus.\'