In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

ossa autem. quae contremuerunt siue commota sunt, illa intellegamus, de quibus idem Dauid canit: omnia ossa mea dicent: domine, quis similis tui? factus est quasi ebrius et quasi homo madidus — siue superatus—uino nullam habens intellegentiam nullamque sapientiam; dominus enim nouit cogitationes hominum.

quoniam uanae sunt. si autem hoc ita est, ubi sunt, qui perfectam in homine iustitiam praedicant? [*]( 1 *Hier. 23, 13 2 *Hier. 23. 14 7. 9. 11 *Hier. 23, 9 13 cf. Hebr. 1, 3 16 Ps. 72, 22 (23) 18 *Ps. 50, 19 21 *Ps. 34, 10 22 Hier. 23, 9 23 *Hier. 23, 9 24 *Ps. 93, 11 26 praedicant] scii. Pelagiani ) [*]( 1 et om. V 3 orribilia RP.Ma.c. et eras. M 5 extiterunt TDMA VP 8 ebreaa R ebrioaua P 9 (= 23) soporatus υ a ante uino add. Tp.c.m2 an Vulg. 11 et om. TV a om. υ eonsiderate B 13 illius gloriae υ 14 perorrescit V, M Aa.c. 15 se om. T nihil MAP 18 scributur] legitur v 21 item Ma.c. 22 tni] tibi MAVP pr. quasi] uir add. s. u. m2A 23 superatur P 24 enim oa. T 26 hominem P,Ma.c. )

277
quodsi responderint de sanctis se hoc dicere, non de semet ipsis, certe nullum puto sanctiorem esse Hieremia, qui uirgo, propheta sanctificatusque in utero ipso nomine praefigurat dominum saluatorem. Hieremias enim interpretatur \'domini excelsus).

[*](23,10 )Quia adulteris repleta est terra, quia a facie maledictionis — sine iuramenti — luxit terra. arefacta sunt arua — sine pascua — deserti; factus est cursus eorum malus et fortitudo eorum dissimilis. Hoc, quod nos de Hebraico posuimus: quia adulteris repleta est terra, in LXX non habetur, qui iuramentum\' dixere pro \'maledictione\'.

redditque causas, quod propter adulteria et maledicta siue superfluum iuramentum, immo periuria, frugum sterilitas consecuta sit. quicquid de terra Iudaea iuxta litteram intellegis, refer ad congregationem credentium, quoniam propter adulteria et mendacia siue periuria uirtutum et donationum dei sterilitas in ecclesiis sit.