In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 23,9a (6b))Ad prophetas siue in prophetis uel contra prophetas. Hic titulus, ut supra diximus, in editione LXX finis anterioris capituli positus est, ubi scriptum legimus: et hoc est nomen, quod appellabit eum dominus Iosedec in prophetis. quod plerique ignorantes uaria explanationis deliramenta confingunt: multoque melius fuerat simpliciter inscientiam confiteri quam imperitiae suae alios heredes facere.

est autem sermo contra prophetas, immo pseudoprophetas Hierusalem et Samariae, quos nunc communi et uulgato nomine \'prophetas\' uocat, de quibus scriptum est in [*]( 6 *Hier. 23, 7. 8 11 ef. Matth. 8, 11 13 cf. Rom. 11, 25. 26 15 *Hier. 23 9 16 cf. p. 273, 15 17 *Hier. 23, 6 22 *Hier. 23, 9 ) [*]( 1 nenient DJ)p.c m2 dicit dns ante ecce tr. P 2 quia M 5 ei- ceram P,Op.r.Va c. 6 habitabitur T 7 quod om. 07Da.c.m2 8 mosen O moysen cet. v de] die R 9 xpm om. V orbi OD orbe Va.c.; cf. p. 228, 2 quo Ap.c. 11 de om. P septen trione Oa.r. 12 habraham TRP.Oa.c., & add. P isac M 13 intraaerit T 14 fiet DVa.c. 15 adj a R in om. MAVP 16 LXXta in aedition̄ P 17 anterioribus Ra.r. ubi om. M adscriptum M 18 quod OD quo cet. υ appellanit codd. (corr. MA) eum om. T,Pa.c. iosedech TRVP 20 delerementa P fuerit V 21 inscitiam Av 22 pseudo] seudo (ex spe a dd) M ipse ad. (ex spe a do) A 23 hierusalemexp., et om. R ) [*]( 18* )

276
consequentibus: et in prophetis Samariae uidi iniquitatem statimque: et in prophetis Hierusalem uidi horribilia. quando autem ponit coniunctionem \'et\', ostendit superiora de prophetis dicta domini, qui et ipsi pseudoprophetarum similes exstiterunt.

[*]( 23,9b (9) )Contritum est cor meum in medio mei— siue in me —, contremuerunt — siue commota sunt — omnia ossa mea; factus sum quasi uir ebrius et quasi homo madidus — siue superatus — uino a facie domini et a facie uerborum sanctorum eius siue et a facie decoris gloriae eius.

Considerato uultu omnipotentis dei, hoc est patris, et considerato uultu filii. qui iuxta apostolum \'splendor gloriae\' illius appellatur et \'forma substantiae dei\', propheta et animo et corpore perhorrescit et intellegit esse se nihili, secundum quod et in alio loco dicitur: ut iumentum factus sum apud te, siue uictimam conscientiae et humilitatis suae offert deo iuxta illud. quod in psalmis scribitur: sacrificium deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum deus non spernit.