In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

Ad pastores sine de pastoribus propheticus sermo est et. quia de Iechonia, paenultimo rege Iudaeae, qui fuit de stirpe Dauid, legimus scriptum: terra. terra. terra. audi sermones domini! scribe uirum istum abdicatum — siue sterilem — et non erit de semine eius uir. qui sedeat super solium Dauid. omnisque spes regni Iudaici fuerat amputata, transit ad principes ecclesiae et synagoga cum suis pastoribus derelicta atque damnata ad apostolos sermo fit. de quibus dicitur: et suscitabo super eos pastores et pascent eos; non formidabunt ultra et non pauebunt et nullus quaeretur ex numero.

dicit dominus. apostoli enim confidenter et absque ullo timore pascent ecclesiasticum gregem et reliquiae populi Israbel saluabuntur de omnibus terris et conuertentur ad rura sine ad pascua sua et crescent et multiplicabuntur. super malos autem pastores, scribas et Pharisaeos, uisitabit dominus propter malitiam studiorum ipsorum.

possumus hoc iuxta tropologiam et de ecclesiae principibus intellegere, qui tamen non digne regunt oues domini. quod illis [*]( 2 *Hier. 23, 3 9 *Hier. 22, 29. 30 10 Hier. 22, 30 15 Hier. 23, 4 21 cf. Matth. 23, 2. 14. 15 etc. ) [*]( 1 eiecerim (ex eicere) Rm2 eieceram v 5 queretur BM queritur P 6 de s. u. M 7 qui M ieconia RP paenultimo TRF (et alibi L) pae(e)ne ultimo DMAVP,Oa.r. 8 iudeae TD indae VP 9 sermonesj uerbum P 12 dauit P omnesque Ma.c. amputatum P 13 sinagogra ORFVP 14 fuit Ma.r. ait SP 16 alt. et om. V 17 quaereretur Ma.r. queretur R quaeritur P 18 eclesiasticum M \'19 saluabunt Ra.c.m2 20 comuertentur M. 21 pharisaeos AP -eos cet.: cf. p. 111, 1 \'22 uisitauit P,Ma.c. auτ̃ add, P propterj sup V possumus] aBtem add. e 23 trophologiam B principibus] sic adeL P )

273
abiectis atque damnatis saluetur populus aliis traditus, qui digni exstiterint. et reliquiae saluae fiant. perdunt oues pastores, qui docent heresim: lacerant et dissipant, qui schismata faciunt; eiciunt eas, qui contra iustitiam de ecclesia separant: non uisitaut, qui paenitentibus contrahunt manum. quorum omnium miserebitur dominus reddens eis pristina pascua et malos pastores auferens.

[*](23,5.6 (6 a) )Ecce dies ueniunt, dicit dominus, et suscitabo Dauid germen iustum — siue orientem iustum — et regnabit rex et sapiens erit — siue intelleget — et faciet indicium et iustitiam in terra. in diebus illis saluabitur Iudas et Israhel habitabit confidenter et hoc est nomen, quo uocabunt eum — siue uocabit eum -: dominus iustus noster siue iustitia nostra, quod Hebraice dicitur \'sadecenu\'. Hoc.