In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

de Iechonia Salathiel, de Salathiel Zorobabel et per ordinem uenitur ad Christum. sed in diebus Ioiachin non successit ei rex filius, quomodo patri ipse successerat, sed fuit in captiuitate et Salathiel et Zorobabel et usque ad Christum nullus regiam optinuit potestatem. hoc autem idcirco, quia in Hebraico scriptum est: in diebus eius et in tempore ipso. quo ille fuit, non erit uir, qui sedeat super solium Dauid. omnes enim fuere captiui et de stirpe Dauid nullus deinceps in terra Iudaea tenuit principatum.

unde et Iosephus refert de sacerdotali genere ac tribu Leui fuisse principes, quibus successerit Herodes. Antipatri proselyti filius, et postea sub Uespasiano regnum huius generis, immo imaginem imperii. penitus fuisse deletam.

[*](22.14)Uae pastoribus, qui disperdunt et lacerant gregem pascuae meae — sine o pastores, qui disperditis et dissipatis oues pascuae meae —, dicit dominus. ideo haec dicit dominus deus Israhel ad pastores, qui pascunt populum meum: uos dispersistis gregem meum, eiecistis eos et non uisitastis; ecce ego uisitabo super uos malitiam studiorum uestrorum. ait dominus.

et ego congregabo retiquias gregis[*](2 cf. Matth. 1, 12—16 8 Hier. 22. 30 10 cf. IQseph. Antiq. Iud. XIV 490. 491. XX 249-251 16 *Hier. 23, 1 )[*]( 1 est om. T 2 et ante pr. et alt. de adl. F iechonia] ieconiae P salathiel RAV et alibi Kcf. p. 46, 12) L salathihel OTDFM salatiel P zerobabel V (= lin. 5) 3 Ioiachin scripsi ioiachim R, (alt. i eras.) O ioachim DFMAV ioacim TPv; (cf. p. 248, 19. 266, 21. 270, 20 4 quomodo] sicut v pate (ri s. e) V ipse patri v ipse-captinitate om. V 5 salatihel P I cet. ut lin. 2) 6 haebraeico M ebraieo V,Dp.c. hebreo T 7 eius om. V ipso] sno v quoḍ T iliej ipse v 8 soliarn] thronum P 9 ture (sic) V faer P nullus deinceps de st. Dauid a 10 iudea OTD iuJae (e s. u.) B iosepphos P 11 sacerdotale RAa.c. qui Ma.e.m3 12 antip|*atri B anthipatri MAV antepatri P proseliti DVP subues pasiano 0 sub nes passiano R 14 penitus] funditua v 15 dilaceraut MAp.c.m2 cum Vvlg. 16 meae] dic̃ dns add. D. (in mg. m2) 0 o oa. Vat P 20 meumj et add. P cum Vulg. uisitutis] eos add. Vulg. ego ecce R 22 dominusj d P etj &͂c P )

272
mei de omnibus terris, ad quas eiecero eos illuc, et conuertam eos ad rura sua — siue restituam illos ad pascua sua — et crescent et multiplicabuntur.et suscitabo super eos pastores et pastores eos: non formidabunt ultra et non pauebunt et nullus quaeretur ex numero, dicit dominus.