In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

ingrediuntur autem de genere Dauid per portas Hierusalem et sedent super thronum eius, qui interpretatur fortis manu\', et ascendunt currus et equos, quando refrenant et suas et populi perturbationes et conposito in ecclesia ingrediuntur gradu et multarum uirtutum choro sibique ex omni parte concinentium. et ut hoc uerum esse credamus, iurat per se, qui iuxta apostolum maiorem alium. per quem iurare possit, non habet

[*]( 22, 6 9 )Quia haec dici dominus super domum — siue ad domum — regis Iuda: Galaad tu mihi, caput — siue principium — Libani, si non posuero te in solitudinem, urbes inhabitabiles. et [*]( 9 cf. Matth. 18, 6. Marc. 9, 41. Luc. 17, 2 cf. I Cor. 8, 12 14 cf. II Reg. 17, 10 16 cf. Esai. 3, 16 19 cf. Hebr. 6, 13 21. 22 *Hier. 22. 6 ) [*](1 ministeriom P 2 ambitime Ma.r. 3 ingredimini TD.Op-c.Ma.c. ai T,Pa.e. nolueris facere P nolueris MAVP 4 tam] tantum P erndelitas OTa.c. quam tuae uoluntatis om. M 5 ciuitas] hec add. s. u, m2 A xeddigatur (g ex c) M 7 presb(p)iteri RD(P) 9 quo- . que P.MAa.c m2 10 obteneant P 11 si T contemserint (sic semper fere Lp.c.)] contempserint codd. 12 eccl. siam] dei add. e 15 curros P pr. et eras. T perturbatione V 16 ecclesiam P gratu R gradum P 17 uirtutum] coacerbant add. s. u. m3 M cboros ibique MVF, (que erat.) T continentium B 18 uerũ hoc D quia Ma.r.,v 19 posset F possintu 22 principum V 23 in om. Yulg. inhabitabilis P)

257
sanctificabo super te interficientem uirum et arma eius et succident electas cedros tuas et praecipitabunt — siue mittent — in ignem. et pertransibunt gentes multae per ciuitatem hanc et dicet unusqusque proximo suo: quare fecit dominus sic ciuitati huic magnae? et respondebunt ebu ut: eo. quod reliquerint pactum domini dei sui et adorauerint deos alienos et seruierint e.is.

Galaad, quam possedit dimidia tribus Manasse. trans Iordanen scriptura commemorat: in quo monte Laban fugientem consecutus est lacob et mons iuxta Genesin nomen accepit ο̄ωρός, id est tumulus testimonii>. eo, quod ibi Iacob Labanque iurauerint in aceruum lapidibus congregatis.

est autem caput sine principium Libani. montis excelsi. qui uniuersus cedris consitus est iuxta illud Dauid canentis: et commonebit dominus cedros Libani et alibi: uidi impium exaltatum et eleuatum sicut cedros Libani; et in Zacharia legimus: aperi, Libane, portae tuas et comedat ignis cedros tuas! igitur praesenti loco.

quia ad domum regiam loquebatur, per μεταϕορὰν loquitur ad templum siue ad domum stirpis Iuda, quod ipsa sit in excelso siue quod de templo atque sacrario omnium peccatorum remedia poscebantur; unde et [*]( 93 *Hier. 22, 7 8 cf. Deut. 3, 13. los. 13; 29. 31. I Par. 27. 21 9 cf. Num. 32, 29 10 cf. Gen. 31, 23 11 cf. Gen. 31, 46 (48)-48 12 cf. Gen. 31, 46 (48)—54 (53) 13 cf. Gen. 31, 45. 46 15 *Ps. 28, 5 16 *Ps. 36, 35 18 Zach. 11. 1 ) [*]( 2 succidentem P electos Ap.c. lectas P tuos Pa.c. 3 sine respondebunt (lin. 6) om. Remittent A in] te add. m mg. *3 M 5 dicit P,TMa.c. 6 magna Aa.c.m2 grandi Vulg. 7 dereliquerint D,OAp.c. cum Vulg. dereliquerunt p di om. T,Pa.c. adorauerunt Pv 8 seruierunt v quam TRFMVP quem A,Op.c.Da.c.m2 9 Iordanem r 11 iacob] a quo add. 8. u. m3 M mons] mox P genesim Ap.c.,v CѠpc R CѠpѠC V COpaC P 12 testimoniu P ibi] sibi laban (sic) V 13 in aceruum om. V 14 labani V uniuerais Bp.c. eonstitutos Tar. 15 commedit Ta.c.m2 16 cedro P impium] & add. T soperexaltatum Dv 17 zaccharia M 18 commedat V 19 igitur] in add. s. u. m3 M loquebantur R 20 ΜΗΘΛΦѠpAN A CΗθaΦѠpaN V MeeaΦѠpaN P metafora DF metaphoram v strippis P 22 sacro T pascebantur P ) [*]( LIX. Bieron. iu Hierem. ) [*]( ..17 )

258
hic idem propheta commemorat: numquid resina non est in Galaad aut medicus non est ibi? quare non ascendit curatio filiae populi mei?

comminatur igitur regiae domui et urbi Hierusalem et templo, quod uocat caput Libani. quod redigendum sit in solitudinem cum uniuersis urbibus suis non potentia regis Babylonii. sed domini iussione, qui dicit: sanctificabo super te interficientem. \'sanctus\' autem uocaturNabuchodonosor et omnis eius exercitus, quia exsequitur sententiam dei.

\'et succident\'. inquit, (electas cedros tuas\' — potentes quosque et principes ciuitatis — \'et mittent in ignem, ut omnia deuorans flamma consumat. cumque deleta fuerint uniuersa, transibunt gentes multae per ciuitatem et templum, quod eis prius ingredi non licebat. et unusquisque loquetur proximo suo, quare fecerit dominus ciuitati inclytae et magnae tam subitam et tam grandem euersionem. respondebuntque\', inquit, \'qui interrogati fuerint, et exponent causas ruinarum dicentes: quia reliquerunt pactum domini dei sui et pro deo idola uenerati sunt\'.

audiat hoc et nostrae urbis domus regia et principes eius et cedri, quae eleuant usque ad nubes uerticem suum et per superbiam loquuntur: <quis nos non uidebit ?\', quod cito flamma domini consumantur, si noluerint illius praeceptis adquiescere. alia autem est sanctificatio interfectoris et armorum eius, alia sacerdotum et eorum. qui ministrant domino. [*](1 *Hier. 8, 22 7. 9 Hier. 22, 7 11 *Hier. 22, 7 1S *Hier. 22, 9 ) [*]( 1 regyna V 4 urbe P 5 quo TR,0p.c.m2 rediendum RP 7 interficiente V 8 nabucod. P 9 quia] que P exequitnr MP.Ma.c. auecedent Aa.c. sucscendent (sic) V succidet P 10 qaoque T 11 in om. MAVP 12 consumant JB 14 loquitur P,Aa.c. 15 inelytxe ODA -cli- cet. 17 exponant TP 18 requirunt O requerunt R,Ta.c.m2 relmquerunt V dereliquerunt v 20 eius om. Y caeli (dn s. li m3) M lenant T nubem M 21 nos non scripsi nos om. RDu non om. OTMAVP nos (ex non) F 22 consumentar Ap..c. consummantur F )

259

[*]( 22,10-12 )Nolite flere mortuum neque lugeatis super eum.\' fletu plangite eum, qui egreditur, quia non reuertetur ultra nec uidebit terram natiuitatis suae! quia haec dicit dominus ad Sellum filium Iosiae, regem Iuda, qui regnauit pro Iosia patre suo, qui egressus est de loco isto: non reuertetur huc amplius, sed in loco, ad quem transtuli eum, ibi morietur et terram istam non uidebit am p lius. Iosias. rex iustus, tres filios habuit.

Ioachaz et Ioiacim et Sedeciam, quorum primum rex Aegypti Pharao Nechao captinum duxit in Aegyptum ibique mortuus est et constituit pro eo regem fratrem eius Eliacim (uertitque nomen eius Ioiacim). quo mortuo regnauit filius eius Iechonias, qui a Nabuchodonosor, rege Babylonio, cum matre et principiis ductus est in captiuitatem, pro quo patruus eius regnauit Sedecias, qui capta Hierusalem ductus est in Babylonem.

quaeritur itaque, qui sit iste, qui fleri non debeat ducendusque sit in captiuitatem et ultra non reuersurus, cum tres capti sint atque transducti. Hebraei putant hoc omnibus conuenire, id est et Ioachaz et lechoniae et Sedeciae, appellarique omnes filios Iosiae \'Sellem\' siue \'Sellum\', quod interpretatur \'consummatio\' uel \'conpletio\' eo, quod regnum Iuda in ipsis finitum sit. mihi autem proprie hoc dici uidetur de Sedecia, [*]( 10 cf. IV Reg. 23, 33. 34. II Par. 36, 3. 4 13 cf. IV Reg. 24, 6. 12. 14. 15. 17 16 cf. IV Reg. 25, 1. 6 21 *Hier. 22, 11 Hier. 22, 11 ) [*](1 mortuorum P 2 fletu P plangite fleta v alt. eum s. u. m2 M egrediftur 0 5 inde Pa.c. 7 at M 9 (= 20) ioachat R ioacaz P 10 ioiacim (sic semper fere Lp.c. uelprimitus)] ioaciin TBP ioachim DFA V (h s. u.) OM Iacim v sedetiam R sedechiam D,OAp.c. (sic semper fere) aegipti M farao R faraone chao P 11 dixit Ma.c. 12 Eliacim fratrem eius v eliacim MP eliachim VF,Rp.c. eljachim D ioachim (h s. u.) O,Ap.c.m2, (ex eliaehim) m2T nertitque nomen eius Ioiacim suppleui coll. IV Beg. 23, 34 13 ieconias P (semper) 14 nabacod. P 16 babylone P 17 pr. quis V que (is s. e) M flere Da.c. 18 reuersurum P tres om. Oa.c. 19 sunt M 20 et sedeciae om. M 21 SellemJ sollem B qui Np.c. 22 consomatio P {= p. 260, 4) uel] siue Dv conplectio OP ) [*]( 17* )

260
de quo et praesentis et praeteriti capituli prophetia est. in quo uere regnum Iuda finitum est. sub quo et urbs capta est ductusque in Babylonem ibi mortuus scribitur. iste est \'Sellum,\' id est \'consummatio\' atque \'conpletio\'. filius Iosiae, rex Iuda, qui regnauit pro Iosia patre suo.

lechonias autem non fuit filius. sed nepos Iosiae, filius Ioiacim, ut a principio uisionis, quando misit ad Hieremiam rex Sedecias Phassur. filium Melchiae. et Sophoniam. filium Maasiae, sacerdotem, usque ad istud capitulum omnia ad regem et de rege Sedecia dici intellegamus.