In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

qui hunc locum secundum tropologiam sic edisserant melius esse saecularibus se tradere disciplinis, et maxime philosophiae, quam in illa permanere ecclesia, in qua famis sit sermonis dei et cunctus populus hereticorum gladio doctrinaeque paenuria et heretica peste moriatur.

[*]( 21, 11. 12 )Et domui regis Iuda: audite uerbum domini,. domus Dauid! haec dicit dominus: indico mane iudicium et eruite ui oppressum de manu calumniantis, ue forte egrediatur — siue ut non egrediatur — quasi ignis indignatio mea et succendatur et non sit, qui extinguat; quodque sequitur: propter malitiam studiorum uestrorum, in LXX non habetur.

Quia supra dixerat: et ad populum hunc [*]( 4 Hier. 20, 14 5 Hier. 20, 18 20 *Hier, 21, 12 23 *Hier. 21. 12 24 Hier. 21, 8 ) [*]( 1 regis r ortatur V.Aa.c.m2 ut] & Pa.c. 2 chaldeos V.La.c. 6 quod MP,Ap.c. m2,v 7 se 8. u. M 8 passnri nanfragio F nt] quod P 9 nauim Apx. taboiasque .Aa.c. et tabulas v 10 quod P.Ap.c.m2,v tollerabilius P captus P 11 gladioj et add. P consnmmi V 12 trophologiam Aa.r. edisserunt v 13 phylosophyae P in s.u.L 14 fames Ap.e.,v 15 paenuria M et alibi (cf. p. 175, 12. 176, 4 etc.) uel prtmitus uel p.c. L penuria eel. .19 eruete La.c. ui om. v 20 calumniantes La.c. egrediantur V.Ma.r. nt s. u. P 21 quasi] ut Vulg. ignis] indignis LMAa.r. 22 extinguatur P,Aa.r. propter malitiam studiorum uestrorum add. r quod v 24 dices hunc P )

252
dices: haec dicit dominus, consequenter nunc infert: et domui regis Iuda, ut subaudiatur: \'dices: haec dicit dominus\'; άπὸ ϰοινοῡ enim et superiora et inferiora iunguntur. ut sit sensus: et ad populum hunc dices: haec dicit dominus, (et domui regis Iuda dices: haec dicit dominus\'〉. proprie autem sermo fit ad domum regiam, ob cuius maxime culpam ciuitas obsidetur. ut emendet errorem paenitudine et clementiam domini consequatur.

\'iudicate,\' inquit. \'mane iudicium\' — non in tenebris iniquitatis. sed in luce iustitiae — \'et eruite ui oppressum de manu calumniatoris. ut non accipiatis personam in iudicio, sed diuitibus pauperes opprimentibus magis apud uos dei imperium ualeat quam potentia persequentis! et si\', inquit, \'hoc feceritis, nequaquam succendetur in uobis ignis furoris mei nec inueniet

materiam, quam consumat.\' incredibilisque in hoc loco dei clementia demonstratur, ut, de quibus supra dixerat: posui enim faciem meam super ciuitatem hanc in malum et non in bonum: in manu regis Babylonis tradetur et exuret eam ignis, iam domini ingruente sententia eos prouocet ad salutem, non quo ignoret urbem Hierusalem esse capiendam, sed quo liberum homini seruetur arbitrium, ut [*]( 1 Hier. 21, 11 4. 5 Hier. 21, 8. 11 8 Hier. 21, 12 10 *Hier. 21, 12 11 cf. Dent. 1. 17. 16, 19. Leu. 19, 15 Iac. 2, 6 16 *Hier. 21, 10 ) [*]( 1 cousequenter—dñs (lin 2) in mg. m2 M et om. V 2 dices] dicens P.Mp.c. 3 aIIѠKѠINѠN V AHOROINOS P enim eras. A pr. et alt. et] ad add. s. u. m2 A iungitur Ap c. iuguntur V 5 et—dominus Buppleui, om. codd. e 6 sit P et add. V regis V 7 obsedetur La.c. erroremJ p add. P paenitudine P 10 et s. u. M 12 opprementibus La.c. aput M 13 potentiam P 14 suceenditur P,LMAa.e. inneniat F 15 consummat V incredibilis a in om. M 16 clementiam V 19 igni Mp.r.,v dn̄s _ MA incruente Ma.c. sentia M 20 quod Ap.c.m2.c in uerbis urbem hierusalem desinit pars prior L 21 quod APv liberi Ya.c. )

253
non ignorantia futuri, sed uoluntate propria perire uideantur: quomodo et saluator sciebat populum negaturum et se esse [*](5 ) crucifigendum, quippe qui hoc apostolis saepe praedixerat, et nihilominus commonebat nolens eos corrigere ad paenitentiam, ut, quicquid postea sustinuerunt, suo uitio eis acciderit. non duritia comminantis.