In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 21, 13. 14 )Ecce ego ad te, habitatricem uallis solidae atque campestris, ait dominus, qui dicitis: quis. percutiet — siue terrebit — nos et quis ingredietur domos nostras? et uisitabo super nos; quodque sequitur: iuxta fructum studiorum uestrorum dicit dominus, in LXX non habetur. et succendam. inquit, ignem in saltu eius et deuorabit omnia in circuitu eius.

Pro \'habitatrice uallis solidae atque campestris\' LXX transtulerunt: ecce ego ad te, qui habitas in ualle Sor campestri, pro quo Symmachus \'petram\', Theodotio \'obsessam\' interpretati sunt. Aquilae prima editio \'solidam\', secunda \'Tyrum\'; \'Sor\' enim siue \'Sur\' lingua Hebraea et \'Tyrum\' et silicem et \'coartatam\' sonat.

loquitur autem contra Hierusalem, quae obsidione uallata est siue in similitudinem Tyri quasi mari grandi ita Babylonio exercitu cingitur et euadere non potest aut certe, quae se instar petrae durissimae inexpugnabilem putat atque robustam pro soliditate murorum et magnitudine et dicit: \'quis terrere nos poterit et quis ingredietur domos nostras?\', cum e contrario [*]( 2 cf. Matth. 16. 21. 17, 21. 22. 20, 17- 19. 26, 2. Marc. 10, 32—34. Lnc. 18, 31-33 9 *Hier. 21, 13 12 *Hier. 21, 14 14 Hier. 21. 13 15. 16. 17. 18 *Hier. 21. 13 25 Hier. 21. 13 ) [*]( 1 aperire (a s. u., sed eras.) M uideantnr perire r 2 populam] apostolam v 3 qui om. R 4 nihilhominns TM 5 sustinerent VP 10 donias TV,Aa.c.,v 13 et V, om. OTBDP,MAa.c. deuoranit VP.Mp.c.Aa.c. omnia om. V 14 habitatricem A atque] eim cdd. OBD 16 uallem Va.r. 17 aquila et (t s. u., sed eras.) M aquila P solida VP 18 hebraica B 19 tirum V cohortata OTD quo artata V antern] hoc V 21 grandiq; Mp.c. ita om. M 24 magnitudinem P dicat F potuerit Aa.r. 25 ingreditur P domus OTRV,Ap.c.,v )

254
loquatur deus: ego uisitabo uos. meum euadere oculum non poteritis.

nisitabo autem uos in perniciem et reddam uobis fructum malitiae uestrae et ego succendam ignem in saltu uestro, non Babylonius, ut putatis, non rex Chaldaeorum. sed mea haec omnia ira perficiet). \'saltum\' autem uocat Hierusalem et omnem circa regionem, quae frugiferas arbores bonorum operum non habet, quod sit incendio praeparatus. pulchreque \'uallem\' appellat \'campestrem\', quod peruia sit hostibus, et non \'montem excelsum\', qui difficulter ascendi potest, iuxta quod et in Isaia dicitur: uisio uallis Sion.

quicquid ad domum regiam et ad urbem metropolim prophetatur, referamus ad ecclesiasticum ordinem et principes ecclesiarum, eos dumtaxat, qui se superbiae et diuitiis lasciuiaeque tradiderint. nec statim quia domus regia est, ab interitu liberabitur, quomodo et, qui de stirpe fuere Dauid, pauci admodum sunt inuenti. qui placuerint domino, ut ipse Dauid. Ezechias et losias, magnaque pars principum et stirpis regiae in uniuersum populum iram domini prouocauit.