In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 20, 11 b )Idcirco, qui persequuntur me, cadent et infirmi erunt — siue ideo persecuti sunt et intellegere non potuerunt —, con fundentur uehementer, quia non intellexerunt opprobrium siue ignominiam sempiternam, quae numquam delebitur. Quia persecuti sunt, ideo propheticum non potuerunt intellegere sermonem et ignorantiam confusio uehemens consecuta est nec intellexerunt ignominiam sempiternam, quae optinebit eos et nulla obliuione delebitur.