In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 20,10b. 11 a )Omnes uiri, qui erant pacifici mihi et custodientes latus meum: si quo modo decipiatur et praeualeamus aduersum eum et consequamur ultionem ex eo! dominus autem mecum est quasi bellator fortis. Cum aduersarii surrexerint et amici quondam atque pacifici fuerint ad bella conuersi uoluerintque nobis insidias tendere, non magnopere curemus, sed optemus hoc dicere. quod et propheta loquitur: dominus autem mecum est quasi bellator fortis.