In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 19, 7 9 )Et dissipabo consilium Iudae et Hierusalem in loco isto ei subuertam eos gladio in conspectu inimicorum I suorum et in manu quaerentium animas eorum et dabo cadauera eorum escam uolatilibus caeli et bestiis terrae et ponam ciuitatem hanc in stuporem et in sibilum; omnis, qui praeterit per eam, obstupescet et sibilabit super uniuersa plaga eius.

et cibabo eos carnibus filiorum suorum et carnibus filiarum suarum et unusquisque carnem amici sui comedet in obsidione et in angustia, in qua concludent eos inimici eorum et, qui quaerunt animas eorum.

Quamquam haec et in Babylonia captiuitate accidisse populo nouerimus, tamen plenius referuntur ad tempora saluatoris, quando obsessi sunt [*]( 2 cf. p. 106, 2. 20 3. 4 *Hier. 19, 6 7 cf. Hier. 19, 7-9 ) [*]( 1 ennon Aa.c. enom M quod V hebreicae M pr. gehennon Ap.c. geennom v 2 pntam A 3 thofeth codd. (pr. h exp. D aιaΠΤΟCINP, (aiaptosim s. u.) M ΔιaNTOCIN (diantosin s. u ) A ΔιΔΠΘѠCIN V 4_ΠΟaΥaΝΔpι (poliandri s. u.) M ΠΟaΥΝΑΡΙΟΝ (poliandrion s. u.) A IIO AUaNapιѠN V ΠΟΑyANapION P significatur P multitudine Pp.r. 5 cesa M excesa V ceşsa P 6 spiritualiter Ap.c. idolatriae codd. (corr. L) 7 exercitum L 9 Inda Vulg. 10 censpectuj omnium add. P 11 suorum s. u. M req (= require) add. s. U. m3 A et—pr. eorum in mg. M querentium V 12 escas VP 13 besteis Aa.c. 14 sibilium Ma.r. praeteriet P,La.e. praeterierit V cum Vulg.. (alt. ri s. u. m2) MA 15 obstupeacit Pa.c. sibilauit Pa.c. uniuersas plagas M 21 et s. u. L babyloniea Pp.c. tam V 22 obbressi (ob s. u. m. rec.; r ex a) M sd; (virgula s. M. paene cuanuit) L )

235
a Uespasiano et Tito et ciuitas eorum Hadriani temporibus in aeternos cineres conlapsa est, ut, qui optulerant filios suos idolis, ipsi eos postea famis necessitate conpulsi in ciborum usum uerterent carnesque omnium darentur uolatilibus caeli et bestiis terrae, ut, qui dei muneribus abusi fuerant in impietatem et propria uiscera idolis immolarant, uentres suos sepulchra facerent liberorum.

[*]( 19, 10. 11 a XV )Et conteres lagunculam in oculis uirorum, qui ibunt — uel egredientur — tecum, et dices ad eos: haec dicit dominus exercituum: sic conteram populum istum et ciuitatem hanc, sicut conteritur uas figuli, quod non potest ultra instaurari.

Perspicue non de Babylonia, sed de Romana dicitur captiuitate: post Babylonios quippe et urbs instaurata et populus reductus in Iudaeam et abundantiae pristinae restitutus est. post captiuitatem autem, quae sub Uespasiano et Tito et postea accidit sub Hadriano, usque ad consummationem saeculi ruinae Hierusalem permansurae sunt, quamquam sibi Iudaei auream atque gemmatam Hierusalem restituendam putent rursumque uictimas et sacrificia et coniugia sanctorum et regnum in terris domini saluatoris.