In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

Et hunc locum stulte quidam ad caelestem referunt Hierusalem. quod ne semper ammoneam, tantum hoc dixisse sufficiat uitandam istiusmodi explanationem. immo heresim, quae manifesta subuertit et praestigias quasdam ecclesiis Christi conatur inducere. nulli autem dubium, quin in templo dei Bahal idolum posuerint siue in delubro, quod erat in ualle filii Ennom, ubi et lucus Bahal et ara eius fuit, super quam immolauerunt et incenderunt filios suos.

quae dominus nec cogitauit nec locutus est nec ascenderunt in cor eius, [*]( 1 cf. p. 44, 18 Hier. 19, 2 2 *Hier. 19, 2 5 cf. Rom. 1, 20 7. 9 *Rier. 19, 3 15 Hier. 19, 5 ) [*]( 2 uerbum] de add. P, eras. LMA hebraicu (sic) Jlp.r. hebraico P 3 triaj haec add. v uult V dicitaras Ma.r. 4 stirpes P stirpem v regiam v 5 ut om. r inexcussabiles P 9 deliquerint Ma.c.m2 dereliqaerit P 10 fecerit Pa.c. libauerunt P cum Vulg. 11 diis AVP.La.r.Mp.c. cum Vulg. 12 alt. et eras. A 13 innocentum v cum Yulg. 14 igni (ex ignem) M cum Vulg. 18 nec MP,LAa.r. admoneamus c hoc tantum v 19 uitandum LMAa.c. uitanda V explanatioaem] esse add. v 20 praeatrigias LMAa.r. quaedam V 21 xp̃ο P coaantur P qui Ma.e.. in s. u. L 23 fili P pr. et om. M locua P 25 pr. nec] ne V corde L. )

233
non quo deus futura nescierit, sed quo indigna sua notitia ignorare se dicat iuxta illud euangelicum: recedite a m e, operariiiniquitatis, nesciouos! nouit enim dominus eos, qui sui sunt, et qui ignorat, ignorabitur. uel certe ἀνϑρωποπαϑω̃ς et haec de deo accipienda sicut et alia.

omnis autem bereticus derelinquit deum et alienum facit locum habitatione dei, quem sua fraude polluerit, et libat dis alienis, quos nec ipse nouerat nec patres eius, apostoli uidelicet et apostolici uiri; reges autem luda, hoc est hereticorum patriarchae, implent locum quondam dei sanguine deceptorum et innocentium — nisi enim stultus et simplex fuerit, non cito subuertitur — et aedificant excelsa Bahalim, dum de sublimibus disputare se dicunt, et comburunt filios suos idolo, quos in heresi genuerint. quae omnia dominus ignorare se dicit nec umquam ascendisse in cogitationem suam.

[*]( 19,6 )Propterea ecce dies ueniunt, dicit dominus, etnonuocu.br:trcrlocusi.steamplius To feth et uallis et non uocabitur locus iste amplius Tofeth et uallis filii Ennom. sed uallis occisionis. LXX: idcirco ecce dies ueniunt, dicit dominus, et non uocabitur locus iste amplius ruina et πολάνδριον filii Ennom, sed πολο άνδριον occisionis.

Quae sit uailis filii [*]( 2 *Luc. 13, 27. cf. Matth. 7, 23 3 *II Tim. 2, 19 4 *I Cor. 14. 38 19 *Hier. 19, 6 ) [*]( 21 Pr. quod AVP.Ma.r. alt. quod V..Ap.c.,v digna suam notitiam P 2 sed V iuita L ut (a eras.) M. (est post at add. s. u. m2) A ut VP euu̇angelicum L discedite v 4 pr. que Pa.c. 5 aΝΘpιτωΠaΘωC (antritapatos in mg.) M, (antropopatos s. u.) A aNOpΠWΠaOWC V aNE pμaΘWC P haec om. M hoc Va.c. aliam L 7 habitationis P quam P g diis AVP.La.r., (pr. i uel e s. u. eras.) M,v 10 patrisrcae La.c. 13 de s. u. M conburent FP 14 heresim V genuerunt r s ignorare se dicit dominus v 18 amplios locus iste Vulg- tofeth V (et alibi semper fereL uel primitus uel p.c.) thofeth cet. Topheth v cum Vulg. semper) ualles La.c. 21 L ΠΟΔΥaNApιΟΝ (poliandrum s. u.) M, (poliandrion s. u.) A ΠѠΔUa NapιѠC V ΠΟaya- NapιΟΝ P (idem P lin. 22) 22 sed om. P ITOLYaΝΔpiON (poliandrum s. u.) ΜΠΟLΙΔΝΔΡΙΟΝ (poliandrion s.u.) A ΔuaΝΔpιѠN l fili M )

234
Ennom, quae Hebraice dicitur \'gehennom.\' unde et \'gehennam\' appellatam putant, supra diximus. miror autem, quid sibi uoluerint LXX pro \'Tofeth\' διάπτωσv, hoc est \'ruinam\', ponere et pro \'ualle\' πολυάvδιοv, quod significat \'uirorum multitudinem,\' nisi forte ex eo, quod ibi populus corruerit et caesa sit hominum multitudo uel spiritaliter in errore idololatriae uel iuxta litteram a Babylonio exercitu, quod in consequentibus manifestius legitur.