In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

quae dominus nec cogitauit nec locutus est nec ascenderunt in cor eius, [*]( 1 cf. p. 44, 18 Hier. 19, 2 2 *Hier. 19, 2 5 cf. Rom. 1, 20 7. 9 *Rier. 19, 3 15 Hier. 19, 5 ) [*]( 2 uerbum] de add. P, eras. LMA hebraicu (sic) Jlp.r. hebraico P 3 triaj haec add. v uult V dicitaras Ma.r. 4 stirpes P stirpem v regiam v 5 ut om. r inexcussabiles P 9 deliquerint Ma.c.m2 dereliqaerit P 10 fecerit Pa.c. libauerunt P cum Vulg. 11 diis AVP.La.r.Mp.c. cum Vulg. 12 alt. et eras. A 13 innocentum v cum Yulg. 14 igni (ex ignem) M cum Vulg. 18 nec MP,LAa.r. admoneamus c hoc tantum v 19 uitandum LMAa.c. uitanda V explanatioaem] esse add. v 20 praeatrigias LMAa.r. quaedam V 21 xp̃ο P coaantur P qui Ma.e.. in s. u. L 23 fili P pr. et om. M locua P 25 pr. nec] ne V corde L. )

233
non quo deus futura nescierit, sed quo indigna sua notitia ignorare se dicat iuxta illud euangelicum: recedite a m e, operariiiniquitatis, nesciouos! nouit enim dominus eos, qui sui sunt, et qui ignorat, ignorabitur. uel certe ἀνϑρωποπαϑω̃ς et haec de deo accipienda sicut et alia.

omnis autem bereticus derelinquit deum et alienum facit locum habitatione dei, quem sua fraude polluerit, et libat dis alienis, quos nec ipse nouerat nec patres eius, apostoli uidelicet et apostolici uiri; reges autem luda, hoc est hereticorum patriarchae, implent locum quondam dei sanguine deceptorum et innocentium — nisi enim stultus et simplex fuerit, non cito subuertitur — et aedificant excelsa Bahalim, dum de sublimibus disputare se dicunt, et comburunt filios suos idolo, quos in heresi genuerint. quae omnia dominus ignorare se dicit nec umquam ascendisse in cogitationem suam.