In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 19,8 b-5 )Haec dicit dominus exercituum deus Israhel: ecce ego inducam a fflictionem — siue mala — super locum istum, ita ut omnis, qui audierit illam - siue illa —, tinniant aures eius eo, quod dereliquerint me et alienum fecerint locum istum et libauerint in eo dis alienis, quos nescierunt ipsi et patres eorum et reges luda; et repleuerunt locum istum sanguine innocentium et aedificauerunt excelsa Bahalim ad comburendos filios suos igne in holocaustum Bahalim, quae non praecepi - siue cogitaui — nec locutus sum nec ascenderunt in cor meum.

Et hunc locum stulte quidam ad caelestem referunt Hierusalem. quod ne semper ammoneam, tantum hoc dixisse sufficiat uitandam istiusmodi explanationem. immo heresim, quae manifesta subuertit et praestigias quasdam ecclesiis Christi conatur inducere. nulli autem dubium, quin in templo dei Bahal idolum posuerint siue in delubro, quod erat in ualle filii Ennom, ubi et lucus Bahal et ara eius fuit, super quam immolauerunt et incenderunt filios suos.