In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

uult autem scriptura diuina non solum auribus doceri populum, sed et oculis; magis enim, ut iam diximus, mente retinetur, quod uisu quam quod auditu ad animum peruenit. tolle. inquit. lagunculam - siue doliolum testeum — et de senioribus: populi ac sacerdotum et egredere ad uallem filii Ennom, de qua supra diximus, ubi erat delubrum Bahal et nemus ac lucus Siloae fontibus irrigatus. \'ipsa autem,\' inquit, \'uallis iuxta portam est.\' quae Hebraeo sermone \'Harsith\', hoc est \'fictilis\', appellatur.

\'et praedicabis — uel leges — ibi uerba. quae ego loquar tecum, ut ibi audiantur [*]( 4. 5 Hier. 19, 2 7 Hier. 19, 1 S *Hier. 19, 1 9 *Hier. 19, 2 10. 12 *Hier. 19. 2 15 cf. p. 223, 24 16 Hier. 19, *1. 2 17 *Hier. 19, 1 19 cf. p. 29. 16. 105, 16 21 *Hier. 19, 2 22 Hier. 19, 2 *Hier. 19, 2 23 *Hter. 19, 2 ) [*]( .1 et eras. A, om. Vult!. dej a Vulg. ac] et v cum rulg. 2 de] a Vulg. 3 ennonP,Ap.c. instaMa.c. 4 charsit MA V carsitP 5 loquor MVP,Aa.c. 6 Iuda v cum Vulg. 7 langula V 8 ebraicaeJf bodioc P LXXta _A 9 simmaehns P 10 harsit P 11 asperatione Ma.c. beth r 12 harsith LMA charsith V halsilit P Arsith v ebron P 13 pr. hieBIBO MAP hiericho V diuina scriptura V 14 docere P,Mp.e. 15 enim om. V uisum Ma.r. 16 quam s. u. V auditur P inquit (quit s. u. M lagu- culam V 17 et eras. A 18 fili V 19 ennon MAP ubi] in qua v 20 ac ac L ∗ae M locus P siluae Ma.c. siloe VPo inrigaturP 21 hebreo AVP Hebraice. sermone om. v 22 est] aũt add. P 23 ego—quae om. V ubi P )

232
quae dicturus sum: ideo autem, ut iam diximus, et \'praedicabis\' et \'clamabis\' et \'leges\' ponitur, quia uerbum Hebraicum \'carath\' tria significat. uultque, quae dicturus est, et reges luda audire et habitatores Hierusalem, id est et stirpis regiae et omnem populum, ut inexcusabiles sint. qui audire noluerint.

[*]( 19,8 b-5 )Haec dicit dominus exercituum deus Israhel: ecce ego inducam a fflictionem — siue mala — super locum istum, ita ut omnis, qui audierit illam - siue illa —, tinniant aures eius eo, quod dereliquerint me et alienum fecerint locum istum et libauerint in eo dis alienis, quos nescierunt ipsi et patres eorum et reges luda; et repleuerunt locum istum sanguine innocentium et aedificauerunt excelsa Bahalim ad comburendos filios suos igne in holocaustum Bahalim, quae non praecepi - siue cogitaui — nec locutus sum nec ascenderunt in cor meum.

Et hunc locum stulte quidam ad caelestem referunt Hierusalem. quod ne semper ammoneam, tantum hoc dixisse sufficiat uitandam istiusmodi explanationem. immo heresim, quae manifesta subuertit et praestigias quasdam ecclesiis Christi conatur inducere. nulli autem dubium, quin in templo dei Bahal idolum posuerint siue in delubro, quod erat in ualle filii Ennom, ubi et lucus Bahal et ara eius fuit, super quam immolauerunt et incenderunt filios suos.