In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

quod autem infert: ne propitieris iniquitati eorum et peccatum eorum a facie tua non deleatur, nequaquam priori sententiae contrarium est, in qua pro populo deprecatur patrem; sed postquam datum tempus paenitentiae praeteriit et illi in suo scelere perseuerant, non tam pro se puniuntur quam pro aliis, ne inultum peccatum ceteris noceat exemplo.

quodque infert: fiant inpingentes — siue corruentes — in conspectu tuo. illius Isaiae et Petri apostoli simile est: et non inpingetis sicut in lapidem offensionis et petram scandali: cuius et in psalmis propheta meminit: lapidem, quem reprobauerunt aedificantes, hic factus est in caput anguli; a domino factum est h o c.

[*]( 19,13 a )Haec dicit dominus: uade et sume [*]( 7. 8 *Hier. 18, 23 13 Hier. 18. 23 15 cf. Hier. 18, 20 19 *Hier. 18, 23 Hier. 18, 23 21 *Esai. 8, 14. cf. I Petro 2, 3 23 Ps. 117, 22. *23 )[*](1 quia om. V 4 aduersa Ma.c.m2 mortem] et add. V 6 deleantnr Par. 8 pr. eis om. P 9 nabucodonosor P,La.c. 10 quodj et add. MAVv 12 filium dei Christum n sunt P 15 prioris V 16 praeterit A 17 sua scelera V perseuerant] populi et seniores add. v 18 exemplum Ap.c. 19 quooque] quoq; qd (q; qi in ras.) A 26 esaiae VP,MAa.c. 21 inpingitis La.c. inpingentis V offensiones Ma c. 26 sume] accipe Vvlg. langunculam A)

231
lagunculam figuli testeam et de senioribus populi ac de senioribus sacerdotum et egredere ad uallem filii Ennom, quae est iuxta introitum portae fictilis — siue Charsitlt —, et praedicabis — siue clamabis uel leges — ibi uerba, quae ego loquar ad te, et dices: audite uerbum domini, reges Iudae e habitatores Hierusalem!

Pro \'laguncula figuli\', quae Hebraice dicitur \'bocboc\', LXX \'doliolum\' transtulerunt et pro porta fictili\' Aquila, Symmachus et Theodotio ipsum uerbum posuerunt Hebraicum \'Harsith\', pro quo LXX iuxta morem suum pro adspiratione \'heth\' litterae addiderunt \'chi\' Graecum, ut dicerent \'Charsith\' pro \'Harsith\', sicut illud est pro \'Hebron\' \'Chebron\', et pro \'Hieriho\' <Hiericho>.