In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

iuxta id uero, quod LXX transtulerunt dicentes: ne fias mihi in alienum parcens mihi in die malo, est sensus: \'ne parcas mihi in praesenti saeculo. quod malum est. sed redde mihi iuxta peccata mea, ut requiem habeam sempiternam! scio enim scriptum: quem diligit dominus, corripit; flagellat autem omnem filium, quem recipit.\' dies autem malus uel omne saeculum est uel dies iudicii his, qui propter peccata cruciantur.

[*]( 17,18 )Confundantur, qui persequuntur me, et non confundar ego! paueant illi et non paueant ego! induc super eos diem afflictionis et duplici contritione contere eos! Inprecatur aduersum eos propheta, qui exprobrant ei uerbum domini et dicunt: ubi est uerbum domini? ueniat, ut confundantur, qui persequuntur eum, et erubescant et redeant ad salutem, ut illi paueant mentientes et non iste, qui uera praedicit. cumque dies ultionis aduenerit, duplici contritione conterat eos, fame et gladio. [*]( I Hier. 17, 16 3. 4 *HIier. 17, 16 6 *Hier. 17, 17 9 *Hier. 17. 17 U *Hebr. 12, 6 21 Hier. 17, 15 ) [*]( 1 fuij in add. P 4 meis om. Y 5 fuit s. u. A 6 ut] et v aduersum P mihi inqait v 7 formidinis P 9 in om. v alieno alienus v 10 malo] hic add. 8. «. M 12 & P 13 quem]enim add. P,As.u.m3 ds P corripet La.c. flagelkt castigat L 14 recepit Pa.c. 17 (= 22) persecuatur V,La.c. persequntor P me persequuntur Vulg. 21 et—dn̄ι in mg. L 23 erubiscant La.c. 24 praeiicet P,La.c. 25 coatereat LMAa.r. contere Y )

216