In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

Qui non putant uentura, quae dicta sunt, loquuntur ad prophetam: ubi est uerbum domini? ueniat! dissimulationem sententiae dilationem arbitrantes. illis autem inquit ista dicentibus: \'ego non sum turbatus nec laboraui te pastorem sequens siue post tua ingrediens [*]( ; 1 Ioh. 7, 37-39 7 cf. Luc. 8, 43. Marc. 5, 26. Mattb. 9, 20 s 10 ef. Mal. 4, 2 16. 19 *Hier. 17, 16 21 Hier. 17, 17 23 Hier. 17, 15 25 Hier. 17, 16 *Hier. 17, 16 26 Hier. 17, 16 ) [*](1 dñi (ex dm̃) P 6 sane Va.c. 8 aemoro usam P haemorrhousam v . eurauerant] curare laborauerant Ap.c.m.2 10 et om. P 11 pinnis P,LAa.e. 12 cerebro LAMa.c. 15 ego autem] et ego Mp.c. cum Vulg. ^ 18 fuit post tuo tr. Vulg. 19 tuo s. u. L 20 tu mihi Vulg. tu J om. 9 formidiBis P.MAa.r. mea] tu add. (s. u.) M.v cum Vulg. .21 mei] mihi (ex me) MAP,v 22 locuntur LP 24 diiatione P 26 tua (t s. u.) r).

215
uestigia; nec hoc fui fine contentus, sed diem hominis non desideraui uel uitam longiorem uel prospera quaeque huius saeculi\'. ipsumque uocat testem, quem et iudicem: tu nosti. sequitur: quod egressum est de labiis meis.

rectum fuit in conspectu tuo, ut numquam mentitus sit, ut domini uoluntati aduersa non dixerit. non sis, inquit, mihi tu formidini, spes mea in die afflictionis! quod perspicuum est iuxta Hebraicum;