In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 17,15 17 )Ecce ipsi dicunt ad me: ubi est uerbum domini? ueniat! ego autem non sum turbatus te pastorem sequens — siue non laboraui sequens te — et diem hominis non desideraui: tu scis. quod egressum est de labiis meis, rectum fuit in conspectu tuo -sine ante faciem tuam est —. non sis mihi tu formidini, spes mea in die afflictionis siue non fias mihi alienus parcens mei in die pessimo!