In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 17, 14 )Sana me, domine. et sanabor: saluum me fac, et saluus ero, quoniam laus mea tu es! Multi medici in euangelio aemorousam curauerant, quae omnem substantiam suam perdiderat in eis et tamen a nullo curari potuit nisi ab eo, qui uerus est medicus et cuius sanitas in pennis eius. unde et nunc propheta a populo passus opprobria et crebro insidiis circumuentus ab eo curari et saluus fieri cupit, cuius uera laus ueraque medicina est.