In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 17, 12. 13 )Solium gloriae altitudinis a principio, locus sanctificationis nostrae, exspectatio Israhel, domine, omnes. qui te relinquunt, confundentur! recedentes in terra scribantur, quoniam dereliquerunt uenam — siue fontem — aquarum uiuentium, dominum.

Perdice propter suam stultitiam derelicto exspectatio Israhel, id est populi dei et credentis in dominum, ipse est, qui fecit omnia, cuius solium gloriosum et excelsum est a principio locusque sanctificationis omnium credentium, ut non in loco sit dominus, sed ubi ille fuerit, locus sanctificatus sit. e contrario, qui derelinquunt dominum, confundentur . confusione perpetua et recedentes siue declinantes ab eo scribentur in terra deleti de libro uiuentium.

sicut enim, qui potest cum apostolo dicere: noster autem municipatus in caelo est. in caelestibus scribitur. sic. qui relinquit dominum uel declinat ab eo, scribetur in terra cum bis, qui terrena sapiunt. causaque manifesta, cur scribantur in terra, quia reliquerunt fontem uitae, dominum, siue fontem aquarum [*]( 2 *Hier. 17. 11 12 *Hier. 17, 13 20 cf. Ps. 68. 29. Apoc. 3, 5 21 *Phil. 3, 20 23 Pbil. 3, 19 25 *Hier. 17, 13 ) [*]( 4 congregauit Aa.c.m3 5 congregar.t (e eras. t L congregauerit Ma.r. congregaret P 6 qua Ap.c.m2 dimittet Ap.c.mS eumj cū.A 7 eomprobabitur Ap.c.m2 10 relinqunt L derelinquunt AV Pv cum Vulg. llrecedentesj a te add. (s. u.) A cum Vulg. scribentur MAp.c.,v cum Vulg. derelinquerunt V 13 dni VP,Ma.c. perdicem Ma.r. 14 credentes LAPa.c. dno VPv 15 ipse] eni add. s. u. M est et excelsum v 17 sed] ut add. v 18 dereliqu∗∗unt (er eras.) L 20 deliti Pa.c. 21nreP 22 caelestibosq; Mp.c. si P,MAa.c. quis P relinquant La.r. derelinquit v 23 scribitur VP, Ap.c, 24 manifestat Mp.c. m. ree. quur M terra] uidelicet add. s. u. m3 M 25 relinquemnt P dereliquerunt r )

214
uiuentium, dominum, qui loquitur in euangelio: si quis sitit, ueniat ad me et bibat! qui credit in me, sicut dicit scriptura, flumina de uentre eius fluent aquae uiuae. hoc autem dixit de spiritu, quem accepturi erant credentes.

[*]( 17, 14 )Sana me, domine. et sanabor: saluum me fac, et saluus ero, quoniam laus mea tu es! Multi medici in euangelio aemorousam curauerant, quae omnem substantiam suam perdiderat in eis et tamen a nullo curari potuit nisi ab eo, qui uerus est medicus et cuius sanitas in pennis eius. unde et nunc propheta a populo passus opprobria et crebro insidiis circumuentus ab eo curari et saluus fieri cupit, cuius uera laus ueraque medicina est.

[*]( 17,15 17 )Ecce ipsi dicunt ad me: ubi est uerbum domini? ueniat! ego autem non sum turbatus te pastorem sequens — siue non laboraui sequens te — et diem hominis non desideraui: tu scis. quod egressum est de labiis meis, rectum fuit in conspectu tuo -sine ante faciem tuam est —. non sis mihi tu formidini, spes mea in die afflictionis siue non fias mihi alienus parcens mei in die pessimo!