In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

pudet me contentionis nostrorum, qui Hebraicam arguunt ueritatem. Iudaei contra se leguut et, quid pro se sit, nescit ecclesia. unde nos, qui sumus filii apostolorum, recordemur iniquitatum prioris populi et iuste eos perpessos esse testamur.

possunt autem \'excelsa\', quae Hebraice dicuntur \'bamoth\', et contra hereticos accipi, qui posuerunt in excelsum os suum et lingua eorum transiuit super terram, qui in tantam uaesaniam proruperunt, ut soli absque [*]( 12 *Hier. 17. 2-4 13 cf. p. 204, 25 14 Hier. 17, 4 17 er. Ex. 34, 6 etc. 23 Hier. 17, 3 24 *Ps. 72,9 26 cf. Esth. 16, 5 sec. Vulg. ) [*]( 1 delera Mp.c. confringet P 2 aficilia P 4 ut P locorum La.c. saoram add. Vulg. 6 omnis La.c. 7 in om. P 8 suis V 10 igne V succendisti Yulg. v 12 non s. u. m3 A habetur La-c. 16 babiloniia V babilonis P 18 furore VP prouocauerunt P 19 coutentionea Mp.c. 20 iudei L se legunt] tegunt Aa.c.m3 21 reeordamar MAVPv 22. iniquitatem Y 23 hebraicae L hgbreice, (a s. e alt.) M 25 transibit P \'26 uesaniam MVP )

207
\'spiritus sancti gratia remanserint et perdiderint hereditatem domini, priorem uidelicet fidei ueritatem. unde et aeternum eis paratur incendium et seruitus daemonum, qui sunt inimici et ultores.

[*]( 17, 5. 6 )Haec dicit dominus: maledictus homo, qui confidit — siue spem habet — in homine et ponit carnem bracchium suum et a domino recedit cor eius. erit enim quasi myrice in deserto et non uidebit, cum uenerit bonum, sed habitabit in siccitate in deserto, in terra salsuginis et ininhabitabili .

bi maledictus est omnis homo, qui confidit in homine, Paulus autem Samosatenus et Fotinus, quamuis sanctum et cunctis excelsum uirtutibus praedicent saluatorem, tamen hominem confitentur, ergo maledicti erunt spem habentes in homine. quodsi nobis oppositum fuerit, quod et nos credamus in eo, qui dicit: nunc autem quaeritis me interficere, hominem, qui ueritatem uobis locutus sum, quam audiui a deo; hoc Abraham non fecit. uos facitis opera patris uestri, respondebimus illud apostolicum: etsi Christum aliquando iuxta carnem cognouimus, sed nunc iam non nouimus.