In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

Postquam eiectus est Israhei et a piscatoribus uenatoribusque translatus, consequenter uocatur ad fidem gentium multitudo et confitetur se siue patres suos in priore errore uersatos. qui autem dicunt: ‛quomodo falsa : possederunt patres nostri idola, in quibus nulla est utilitas!\', confitentur uera esse, ad quae transeant, et omni subnixa praesidio. [*]( 1 Hier. 16. 17 2 *Hier. 16. 17 4 *Hier. 16, 19 5 cf. I Cor. 1, 18. 24 7 *Ps. 89. 1 8 Ps. 90, 1 11 Gal. 1, 4 12 Eph. 5. 16 16 *Hier. 16, 19 19 cf. Hier. 16,16 cf. IV Eeg. 17, 23 22 *Hier. 16,19 ) [*](1 abscondita VPv ea add. v 2 abetur P 6 e s. M. V inbecilla MAVP nihil MAa.c. unde] ad add. V confagiendamj est add. v dominam v 7 es] S Y 8 alt. generationem MAV 9 adiutorium P,La.c. adiutoria M 11 dicet Ma.c. apostolos Pa.c. ereperet La.c. 12 et om. V redementes La.c. ^15 (= 18. 23) possiderant P,Aa.c. uri Y 16 qua V 18 uri V 19 a om. VPXMAa.c. 22 priori codd. (corr. L; cf. p. 191, 8) uersatus P 24 ad quae] atque MAa.c. adq; P )

204

[*]( 16,20 )Numquid faciet sibi homo deos et ipsi non sunt d i? Et hoc gentes loquuntur, quae uenerunt ad saluatorem ab extremis terrae suggillantes ignorantiam tam suam quam maiorum suorum, qua putauerint ab homine fieri deos, cum dei sit homines facere.

[*]( 16,21 )Idcirco ecce ego ostendam eis per uicem hanc, ostendam eis manum meam et uirtutem meam et scient, quoniam nomen mihi dominus. Manus dei, per quam cuncta operatus est, et uirtus, de qua dixit apostolus: \'Christus dei uirtus et dei sapientia\', ostenditur gentibus filii passione conpleta.

pulchreque dixit: ‛ostendam eis per uicem hanc; ostendam autem manifeste et non ut prius in umbra et in imagine et uaticinio futurorum, ut, postquam cognouerint, sciant nomen meum audiantque a filio: pater, manifestaui nomen tuum hominibus’.