In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 17,1 )Peccatum Iuda scriptum est stilo ferreo in ungue adamantino, exaratum super latitudinem cordis eorum — siue in pectore cordis eorum — et in cornibus altarium — siue ararum — eorum. De gentibus, quae ad dominum conuersae fuerant, supra dictum est: ecce ego ostendam eis per uicem hanc, ostendam eis manum meam et uirtutem meam; nunc de Israhele, qui abiectus est, loquitur: peccatum Iuda scriptum est stilo ferreo in ungue adamantino et cetera.

quod cur a LXX praetermissum sit, nescio, nisi forsitan [*]( 10 cf. I Cor. 1, 24 11 Hier. 16, 21 15 Ioh. 17, 5. 6 18. 19 *Hier. 17, 1 21 Hier. 16, 21 23 Hier. 17, 1 25 *Hier. 17, t ) [*]( 1 numquit L deos (0 s. u.) M 2 sunt om. V di La.r. dii cet. locuntur Y,JLa.c. 4 malorum P qua] quia Vv qui P putauerunt JHPv ab (s. u.) L, om. cet. homines MVP, (t ab homine 3. u. m3) A. 5 hominem MVP 6 ecce om. V 7 hanc s. u. P 8 sciant Aa.c. quoniam] qaia Vulg. 11 pulcreque Pa.c. 12 eisostendam in mg. V aatem] eis Aa.c.m3 14 cognouenint P 17 (= 24} ungueat amantino P 18 pro eorum om. V 19 cordibus Va.c. altarium] ararum Vulg. 21 pr. ostendam eis om. P per] super P super uicem hanc 8. u. P 23 israhel codd. (eorr. L) 25 cur a] cura P )

205
pepercerunt populo suo, sicut et in Isaia eos fecisse manifestum est: quiescite ergo ab homine, cuius spiritus in naribus eius, quia excelsus reputatus est ipse; multaque huiuscemodi, quae si uoluero cuncta digerere, non dicam libro, sed libris opus erit. gentium peccata deleta sunt, quia conuersae ad dominum ab extremis terrae audierunt illud: laudate dominum, omnes gentes, laudate eum, omnes populi, quia confirmata est supernos misericordia eius et ueritas domini manet in aeternum; et de quibus dixerat ad Mosen: dimitte me, ut interficiam populum istum, et faciam te in gentem magnam.

peccatum autem Iuda indelebile atque, ut ita dicam, nulla ratione abolendum, scriptum est stilo ferreo in ungue adamantino, qui Hebraice dicitur \'samir\', non quo ullus ungues sit, qui appelletur \'samir\', sed quo lapis adamantinus, qui ex eo, quod indomitus sit et infrangibilis, hoc nomen accepit, tantum nitorem habeat et leuitatem, ut absque ullo inpedimento scribi possit in eo stilo ferreo, ut dura ferri materies scribat in duriore tabula adamantina et duret, quod scriptum est, in perpetuum. ipsi enim dixerunt: sanguis eius super nos et super filios nostros.

unde et exaratum siue insculptum est in cornibus altarium — uel ararum — eorum, ut opera sacrilegii in aeternam memoriam perseuerent. si autem hoc ita est, ubi illud, quod anus [*]( 1. 2 *Esai. 2, 22 7 *Ps. 116, l. *2 10 *Ex. 32, 10. ct. Deut. y, a 12, 13 Hier. 17, 1 20 Matth. 27, 25 22 *Hier. 17, 1 23 Hier. 17, 1 24 anus delira] Rafinum innuere nidetnr; cf. in Hierem. IV praef. et cap. 22 u. 24-27. cf. Cic. Tnsc. \'disp. I 48. De diu. II 141. Symphos. Aenigm. praef. 6 (cf. Otto, Sprichworter p. 28. Weyman, Archiv XIII 264. Sutphen, Amer. Joum. Philol. XXII 11) ) [*](1 esaia VP,MAa c. 2 est s. u. L 3 est reputatos P est om. V 4 diri- gereṛ̇ẹ V 6 dm̃Μ 8 omnis La.c. quia] qm̃ V 10 moysen MAVP 12 Iudae v indelibile (epr. ex i; i alt. in ras.) L atque] et v 13 in om. L VMAa.c. I (- add. m2) P 14 ũgue (~ add. m2)P hebreice Pa.c. 15 unguis MVP,LAa.c. appellatur A.a.c. apellatur P sammir P quo] quod P 16 infragibilis MP,La.c. infringibilis Ap.c. 18 in eo scirbi possit v 19 duriori codd.(corr.L;cf.p.203,22) 21 alt.et om.v 22 sculptum MAV exculptum P uel] siue r 23 sacrilegi P sacrilega t; 24 anus] pelagianus Mp.e. )

206
delira confingit posse hominem sine peccato esse, si uelit, et facilia dei esse mandata?