In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

non solum enim Christus petra, sed et retro apostolo donauit, ut uocaretur petra, in cuius sensibus requiescentes recte dicuntur translati esse de petra. ostenditque uel apostolos uel eos, qui postea uenandi sunt, habuisse peccata et recepisse duplices iniquitates suas. seruus enim, qui scit uoluntatem domini sui et non facit eam, uapulabit multum. sciendumque, quod in Hebraico positum sit \'primum\' et in LXX editione praetermissum.

quando autem dicit: reddam primum duplices iniquitates et peccata eorum, subostendit, quod, postquam receperint mala, recepturi sint et bona. hi autem, qui postea transferendi sunt, contaminauerunt terram domini in morticinis idolorum suorum et abominationibus suis impleuerunt hereditatem eius, ut omnis mundus subditus fiat deo et nequaquam suo merito, sed illius misericordia conseruetur. [*]( 3 Hier. 16, 15 6 *Matth. 4, 19 9 cf. Eccli. 39, 28 (34). Matth. 24, 14 12 cf. I Cor. 10, 4 cf. Matth. 16, 18 16 *Luc. 12, 47 19 Hier. 16, 18 *Hier. 16, 18 20. 23 Hier. 16, 18 ) [*]( 1 abhom. Ap.c. (passim) pollnerant v 2 hoc V 6 q̣ụι̣ḅụṣ quibus L et om. Y 7 uos] fieri add. v 8 possimus MAa.c. accipere possumus P 9 comsummationes La.c. nenenator P 10 docmatum V 12 apostolo Petro v 15 uenati v 17 uapulanit Pa.c. 18 hebraica MAa.c. 19 et om. M 20 dicis Aa.c. 21 quod s. v. L receperit Pa.c. 22 eint] sunt P hii P postea om. V )

203
quod hic de Hebraico posuimus: non sunt absconditae a facie mea, in LXX non habetur.