In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*](16,19 a )Domine, fortitudo mea et robur meum et refugium meum in die tribulationis siue malorum ! Omnis hominum fortitudo sine dei uirtute, quae Christus est, imbecilla reputatur et nihili; unde confugiendum ad deum atque dicendum est: domine, refugium factus es nobis in generatione et generatione; et in alio loco: qui habitat in adiutorio altissimi, in protectione dei caeli commorabitur.

dies autem tribulationis siue malorum illa intellegenda est, de qua dicit et apostolus: ut eriperet nos de praesenti saeculo nequam et: redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.