In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

et hoc notandum, quod aegrotationibus et longa infirmitate tabescere dei ira sit. unde et Ioram, filius Iosaphat, infirmitate consumitur et apostolus docet aegrotare eos et tabescere et mori, qui sancta uiolarint.

[*]( 16,5-8 )Haec enim dicit dominus: ne ingrediaris domum conuinii neque uadas ad plangendum neque consoleris eos, quia abstuli pacem meam a populo isto, dicit dominus. misericordiam et miserationes. et morientur grandes et parui in terra ista, non sepelientur neque plangentur et non se incident neque caluitium fiet pro eis. et non frangent inter eos lugenti panem ad consolandum super mortuo et non dabunt eis potum calicis ad consolandum super patre suo et matre. et domum[*]( 2 *I Tim. 5, 15 14 cf. II Par. 21, 19 15 cf. I Cor. 11, 30 )[*]( 1 adolesc. P,Ap.c. 2 quidam P 3 retro] post add. v satanam Mv 4 castitas P plasphemans P terna v 6 solatia VP,Ap.c. naufragiorum P 7 azonibus P 10 pestilentiae V 11 uincantur Ma.r. 12 instar] in add. P sterquilini LP iaceant (i s. u.) M cadeitera La.c. nolatibus V 14 iosafat P 16 uiolauerint P 17 ingradiaris P 18 uadis P 19 consolari V a populo] apostolo V 22 sepelliantur Aa.c. 24 uoa V 25 mortnos P, Va.e. mortuum v mortuo—super om. L )

197
conuiuii non ingredieris, ut sedeas cum eis et comedas et bibas.

Apostolus praecipit cum his, qui auersentur deum, nec cibum quidem esse sumendum; et amplius: ne haue quidem huiusmodi dixeritis! et saluator apostolis interdicit, ne quemquam salutent in itinere; unde et Heliseus salutationem pergentis ad sanandum puerum Giezi interdicit. moris autem est lugentibus ferre cibos et praeparare conuiuium, quae Graeci περίδειπνα uocant et a nostris uulgo appellantur \'parentalia\' eo, quod parentibus iusta celebrentur. dicit et alibi scriptura diuina: date uinum his, qui in luctu sunt, ut uidelicet obliuiscantur doloris.

praecipitur ergo prophetae, ne ullum de populo consoletur, ne se misceat inimicorum dei conuiuiis, ne iusta celebret super funeribus defunctorum. aliud est enim mori communi lege naturae, aliud dei occidisse sententia. ‛abstuli’, inquit, \'pacem meam a populo isto et misericordia indigni sunt nullique aetati parcam, sed et grandes et parui pariter interibunt, ita ut sepultura quoque careant\'. nec se incident, inquit, neque caluitium fiet pro eis.