In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

unde cane, ne uelis eis credere et spem habere consanguinitatis, per quam maiore in te quam hostes odio desaeuiant\'. potest hoc et de saluatore accipi. quod fratres eius et domus patris illius pugnauerint contra eum et clamauerint uoce plena dicentes: crucifige, crucifige eum; non habemus regem nisi Caesarem.

[*]( 12, 7. 8 )Reliqui domum meam, dimisi hereditatem meam, dedi dilectam animam mea m in manu inimicorum eius. facta est mihi hereditas mea quasi leo in silua; dedit contra me uocem, ideo odiui eam. Qui in euangelio locutus est: surgite, abeamus hinc, et iterum: relinquetur uobis domus uestra deserta, hic etiam in propheta eadem comminatur et, quod facturus est, fecisse se dicit. hereditas enim domini est Israhel et funiculus hereditatis eius.