In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 15,19-21 )Prop ter hoc haec dicit dominus: si conuerteris- teris, conuertam te et ante faciem meam stabis et, si separaueris pretiosum a uili, quasi os meum eris: conuertentur ipsi si ad te et tu noncnuerteris ad eos. et dabo te populo huic in murum aeneum, fortem et bellabunt aduersum te et non praeualebunt, quia ego tecum sum, ut saluum te faciam et eruam, dicit dominus. et liberabo te de manu pessimorum et redimam te de manu fortium siue pestilentium.

Manifestum est, quod superiora nequaquam Hierusalem, sed propheta dixerit. cui respondet dominus: \'si conuerteris a peccatis populum, et ego de tribulatione . conuertam te in laetitiam et stabis ante faciem meam, sicut angeli stant in conspectu dei cotidie uidentes faciem illius et, si separaueris pretiosum a uili, quasi os meum eris. nec putes\', inquit, <boni operis non esse mereedem; si sanctos quosque meos de numero peccantium tuis sermonibus segregaris, eris quasi os meum et meis praeceptis copulaberis. debent enim illi imitatores tui esse et non tu eorum.

nec reformides et dicas: quare factus est dolor meus perpetuus et plaga mea fortis siue desperabilis, ut me desperem posse curari? dabo enim te quasi [*]( 15. 17. 19 *Hier. 15, 19 18 cf. Apoc. 8, 2 20 cf. II Par. 15, 7 24 *Hier. 15, 18 25 Hier. 15, 18 ) [*]( 1 sit in Yas. P est sit V domino] deo v 3 monstrauit VP,Ma.c. 4 recessisse] pertransiisse v 7 seperaneris P meus Pa.c. 11 saluum te faciam] saluem te Vulg. 12 eruam] te add. Vulg. 13 manu] pessimorum & redimam te de manu add. P 14 manifestatum La.r. 15 respondet scripsi respondit codd. v 16 conuertis Aa.c. popul add.. sed exp. L 18 cottidie V 20 nee] ne Ap.r.,v 21 scs P quoque M ,22 erisl enl add. s. u. M 23 copulaaeria P,M.Aa.c. tui imitatores v ; 25 disperabilis (i jpr. et tert. ex e) M desiderabilis P 26 disperent P )

195
murum aeneum atque fortissimum, ut contra aduersarium omni resistas robore et me habeas adiutorem et liberem te de manu pessimorum siue pestilentium et redimam te uel meo sanguine uel in praesentiarum meo auxilio\'. consideremus, quantam mercedem habeat sermo doctoris, si ualuerit ab, errore quempiam liberare et de peccantium numero educere!

[*]( 16,1-4 )Et factum est uerbum domini ad me dicens: noli accipere uxorem et non sint tibi filii et filiae in loco isto quia haec dicit dominus super filios et filias, qui generantur in loco isto, et super matres eorum, quae genuerunt eos, et super patres eorum, de quorumstirpe sunt nati in terra hac: mortibus aegrotationum rotationum morientur, non plangentur et non sepelientur, in sterquilinium super faciem terrae erunt et gladio et fame consumentur et erunt cadauera eorum in escam uolatili bus caeli et bestiis terrae.

Si tempore imminentis captinitatis uetatur propheta uxorem ducere, ne tribulationem carnis habeat et super dolorem proprium uxoris quoque ac liberorum miseriis torqueatur, quanto magis apostolus iubet, quia adbreuiatum tempus est et imminet consummatio, ut etiam, qui habent uxores, sic sint, quasi non habeant!