In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 15, 12 )Numquid foederabitur ferrum ferro ab aquilone et aes? Symmachus: numquid nocebit ferrum ferro ab aquilone et aes? LXX et Theodotio: si cognoscet ferrum et operimentum aeneum? Uarietatis causa perspicua; uerbum enim \'iare\', quod in praesenti loco scriptum est, pro ambiguitate enuntiationis et \'amicitiam\' sonat et \'malitiam\', quod, si pro \'res\' littera, quae \'daleth\' litterae [*]( 1 *Hier. 15, 11 3 *Hier. 15, 10. 11 7 *Hier. 15, 10 8 cf. II Cor. 12. 9 11 *Hier. 15. 11 15 *Luc. 23, 34 17 cf. Hier. 14. 7-9. 19-22 20. 21 *Hier. 15, 12 ) [*]( 2 aduersus v 3 reperi P mei V 4 adstetit P 5 et-eorum s. u. P 7 quae Âa.c. 8 in om. V,Ma.c.m3 9 maledixerit P 10 meam Pa.r. in om. P ampliua] plus v deficiet V defecit P,Aa.c. 12 locuntur V,LAa.c. 19 nnmquit L 20 symmachns-aes in m9 V 21 theodotius P si L sic eet. 22 et eras. A 23 prespieua P est add. Yv 24 ambiguitatem Pa.r. nuntiationis V amieitiam P 25 deleth P,Ap.c.m2 . )

191
similis estlegatur \'daleth\', scientiam cognitionemque\' significat. quod autem dicitur, sic intellegendum:

(ne doleas, quod populus inimicus tuus sit; te enim dura nuntiante non potest te amare, qui durus est\': siue Babylonii, qui ab aquilone ueniunt suntque ferrum durissimum, huic populo duriori et in aeris similitudinem indomito non poterunt amicitia copulari; sine ferrum durissimum. hoc est populus Israhel, dei cognitione indignus est, qui in tantam peruenit malitiam, ut duriore metallo, aere. circumdatus sit.

[*]( 15,13.11 )Diuitias tuas et thesauros tuos in direptionem dabo gratis —- siue absque pretio — in omnibus peccatis tuis in cunctis terminis tuis. et adducam inimicos tuos-siue seru i seruire te faciam inimicis tuis — de terra, quam nescis. quia ignis succensus est in furore meo; super uos ardebit. \'Omnem\', inquit, \'substantiam tradam inimicis tuis absque ullo pretio propter peccata, quae fecisti in cunctis terminis tuis. propterea adducam inimicos tuos siue seruire te faciam [*](2) in terra Chaldaea, quia ignis meus, qui semel in meo furore succensus est, in te ardebit et extingui non poterit; tu enim praebuisti materiam ardoris tui, ut meus ignis tua, quae in te sunt, ligna consumat et faenum et stipulam\'. ac per hoc non est causa ardoris in domino, sed in his, qui fomenta incendio ministrarunt.

[*]( 15, 15.16 )Tu scis, domine, recordare mei et uisita me et tu erue me ab his, qui persequuntur me! noli[*]( 11 *Hier. 15, 13 13 *Hier. 15, 14 18 Hier. 15. 14 *Hier. 15. 14 22 cf. I Cor. 3, 12. )[*]( 1 deleth Ap.c.m2 cognationemque Aa.c. 2 intellegendum ] est add. Vv 4 ab aquilonej a babilone V 6 similitudine P amicitiae M amicitiam Va.r. 8 es M dnriori MAV,La.c.,v dnrior P (cf. p. 125, 2. 161, 25) 10 thensaaros A.a.r. 12 et-tnis om. P cunctis] omnibus Vulg. 13 adncam P in cunctis terminis tuis & adadd. P 14 terram Va.r. 15 accensus v 16 substantiam] tuam add. (s. u. m2) Av 19 chaldea LM chaldaeam V 20 tingui Ma.c. 22 lingua V consumam M consammat V fenum FP stipnlaP 26 ta erae] tuere P,Ap.r.,v cum Vulg. persecuntur Pa.c. secuntur V a t. mej mihi Y)

192
in patientia tua suscipere me; scito, quoniam sustinui pro te opprobrium! inuenti sunt sermones tui et comedi eos - siue ab his, qui reprobant sermones tuos; consume eos - et factum est mihi — siue erit mihi — uerbum tuum in gaudium et laetitiam cordis mei, quoniam inuocatum est nomen tuum super me, domine deus exercituum!