In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 15, 11 )Dicit dominus: si non reliquiae tuae in bonum, si non occurri tibi in tempore afflictionis et in tempore tribulationis - et angustiae - aduersum in imicum. Possunt haec et ex persona Hieremiae accipi, qui pessimo tempore et iam imminente captiuitate prophetare conpulsus est et dura perpeti a populo non credente.

ad id, quod supra dixerat: uae mihi, mater, ut quid me genuisti uirum, qui iudicer et discernar omni terrae? et reliqua, respondet dominus: \'noli considerare praesentia, sed futura; reliquiae enim tuae et nouissima erunt in bonum. denique et in praesentiarum, eum te cuperent inimici opprimere, affui tibi et meo es protectus auxilio\'. hoc autem tam ad Hieremiam quam secundum dispensationem carnis assumtae ad saluatorem referri potest.

pro eo, quod nos iuxta Hebraicum interpretati sumus: omnes maledicunt mihi usque ad [*]( 2. 3. 6 *Hier. 15, 10 8 Hier. 15, 10 13 *Hier. 15, 11 17 *Hier. 15, 10 25 Hier. 15, 10 ) [*](2 desiderauit V 3 debuit Pa.r. 4 dedit mihi o 5 cipiebam (v s. i pr.) M alico V 7 mihi poterat P fenus V 9 enim] ab add., sed exp. MA aberrantimn Ap.c.m2 10 peraerso (e s. o) P blasphemando Ap.c. 12 occurrit VP,La.r. 13 adoersus r cum Vulg. 14 accepi Pa c. 15 imminentem captiuitatem L 17 ut om. P 19 respondet scripsi respondit codd. v (cf. p. 116, 25) 20 et om. MVP nouissimae MV nouissime P 21 oppremere La.c. oprimerem V opprimereip P 22 adfuit ibi V 23 as(d)sumptae codd. (p exp. L) 24 referri potest ad salnatorem v )

190
eum locum, ubi scriptum est: in tempore tribulationis aduersum inimicum, in editione uulgata ita scriptum repperi: fortitudo mea defecit in his, qui maledicunt mihi. fiat, domine, dirigentibus illis, si non adstiti tibi in tempore afflictionis eorum et in tempore tribulationis eorum in bona contra inimicum! et est sensus: \'fortitudo mea defecit in his. qui maledicunt mihi; non enim intellegunt uirtutem meam, quae in infirmitate perficitur, et quanto plus mihi maledixerint, tanto mea in illis amplius deficit fortitudo\'.

iungitque uel propheta uel dominus et ait: fiat, domine, dirigentibus illis! hoc est: \'eueniant mihi maledicta, quae loquuntur inimici, et illi diligantur in bonum, si non in tempore tribulationis eorum et angustiae, quando eos uastabat inimicus et capere festinabat. steti in conspectu tuo et rogaui te pro illis et dixi: pater, ignosce eis; quod enim faciunt, nesciunt\'. sed et Hieremiam saepe deprehendimus in hoc uolumine rogasse pro populo.