In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 15, 11 )Dicit dominus: si non reliquiae tuae in bonum, si non occurri tibi in tempore afflictionis et in tempore tribulationis - et angustiae - aduersum in imicum. Possunt haec et ex persona Hieremiae accipi, qui pessimo tempore et iam imminente captiuitate prophetare conpulsus est et dura perpeti a populo non credente.

ad id, quod supra dixerat: uae mihi, mater, ut quid me genuisti uirum, qui iudicer et discernar omni terrae? et reliqua, respondet dominus: \'noli considerare praesentia, sed futura; reliquiae enim tuae et nouissima erunt in bonum. denique et in praesentiarum, eum te cuperent inimici opprimere, affui tibi et meo es protectus auxilio\'. hoc autem tam ad Hieremiam quam secundum dispensationem carnis assumtae ad saluatorem referri potest.